Northvegr
Search the Northvegr™ Site



Powered by   Google.com
 
Help keep the online etymological dictionary online and free.
  Home | Site Index | Heithinn Idea Contest |
Grimm's TM - Superstitions


Superst. C


Page 2

fecisti quod quidam faciunt: dum visitant aliquem infirmum, cum appropinquaverint domui ubi infirmus decumbit, si invenerint aliquem lapidem juxta jacentem, revolvunt lapidem, et requirunt in loco ubi jacebat lapis, si ibi sit aliquid subtus quod vivat, et si invenerint ibi lumbricum aut muscam aut formicam aut aliquid quod se moveat, tunc affirmant aegrotum convalescere; si autem nihil ibi invenerint quod se moveat, dicunt esse moriturum.

fecisti pueriles arcus parvulos et puerorum suturalia, et projecisti sive in cellarium sive in horreum tuum, ut satyri vel pilosi cum eis ibi jocarentur, ut tibi aliorum bona comportarent, et inde ditior fieres.

fecisti quod quidam faciunt in calendis Januari, i.e. in octava natalis Domini; qui ea sancta nocte filant, nent, consuunt, et omne opus quodcunque incipere possunt, diabolo instigante propter novum annum incipiunt.

Pag. 198c: credidisti quod quidam credere solent: dum iter aliquod faciunt, si cornicula ex sinistra eorum in dexteram illis cantaverit, inde se sperant habere prosperum iter; et dum anxii fuerint hospitii, si tunc avis illa quae muriceps vocatur, eo quod mures capiat et inde pascatur nominata, viam per quam vadunt ante se transvolaverit, se illi augurio et omini magis committunt quam Deo.

credidisti quod quidam credere solent: dum necesse habent ante lucem aliorsum exire, non audent, dicentes quod posterum sit, et ante galli cantum egredi non liceat et periculosum sit, eo quod immundi spiritus ante gallicinium plus ad nocendum potestatis habeant quam post, et gallus suo cantu plus valeat eos repellere et sedare, quam illa divina mens quae est in homine sua fide et crucis signaculo.

credidisti quod quidam credere solent, quod sint agrestes feminae, quas silvaticas vocant, quas dicunt esse corporeas, et quando voluerint astendant se suis amatoribus, et cum eis dicunt se oblectasse, et item quando voluerint abscondant se et evanescant.

fecisti ut quaedam mulieres in quibusdam temporibus anni facere solent, ut in domo tua mensam praeparares, et tuos cibos et potum cum tribus cultellis supra mensam poneres, ut si venissent tres illae sorores quas antiqua posteritas et antiqua stultitia Parcas nominavit, ibi reficerentur; et tulisti divinae pietati potestatem suam et nomen suum, et diabolo tradidisti, ita dico, ut crederes illas quas tu dicis esse sorores tibi posse aut hic aut in futuro prodesse.

Pag. 199d: fecisti quod quaedam mulieres facere solent et firmiter credunt, ita dico, ut si vicinus ejus lacte vel apibus abundaret, omnem abundantiam lactis et mellis, quam suus vicinus ante se habere visus est, ad se et sua animalia vel ad quos voluerint, a diabolo adjutae, suis fascinationibus et incantationibus se posse convertere credunt.

credidisti quod quaedam credere solent, ut quamcunque domum intraverint, pullos aucarum, pavonum, gallinarum, etiam porcellos et aliorum animalium foetus verbo vel visu vel auditu obfascinare et perdere posse affirment.

credidisti quod multae mulieres retro Satanam conversae credunt et affirmant verum esse, ut credas in quietae noctis silentio cum te collocaveris in lecto tuo, et marito tuo in sinu tuo jacente, te, dum corporea sis, januis clausis exire posse, et terrarum spatia cum aliis simili errore deceptis pertransire valere, et homines baptizatos et Christi sanguine redemtos, sine armis visibilibus, et interficere et de coctis carnibus eorum vos comedere, et in loco cordis eorum stramen aut lignum aut aliquod hujusmodi ponere, et comestis, iterum vivos facere et inducias vivendi dare.

Pag. 200a: credidisti quod quaedam mulieres credere solent, ut tu cum aliis diaboli membris in quietae noctis silentio clausis januis in aërem usque ad nubes subleveris, et ibi cum aliis pugnes, et ut vulneres alias et tu vulnera ab eis accipias.

fecisti quod quaedam mulieres facere solent: prosternunt se in faciem, et discopertis natibus, jubent ut supra nudas nates conficiatur panis, et eo decocto tradunt maritis suis ad comedendum; hoc ideo faciunt, ut plus exardescant in amorem illorum.

posuisti infantem tuum juxta ignem, et alius caldariam supra ignem cum aqua misit, et ebullita aqua superfusus est infans et mortuus (Repeated 19, 149.)

fecisti quod quaedam mulieres facere solent, diabolicis adimpletae disciplinis; quae observant vestigia et indagines Christianorum, et tollunt de eorum vestigio cespitem et illum observant, et inde sperant sanitatem aut vitam eorum auferre.

Pag. 200b: fecisti quod quaedam mulieres facere solent: tollunt testam hominis et igni comburunt, et cinerem dant viris suis ad bibendum pro sanitate.

fecisti quod quaedam mulieres facere solent, illae dico quae habent vagientes infantes, effodiunt terram et ex parte pertusant eam, et per illud foramen pertrahunt infantem et sic dicunt vagientis infantis cessare vagitum.

fecisti quod quaedam mulieres instinctu diaboli facere solent: cum aliquis infans sine baptismo mortuus fuerit, tollunt cadaver parvuli, et ponunt in aliquo secreto loco, et palo corpusculum ejus transfigunt, dicentes, si sic non fecissent, quod infantulus surgeret et multos laedere posset.

Pag. 200c: cum aliqua femina parere debet et non potest, in ipso dolore si morte obierit, in ipso sepulchro matrem cum infante palo in terram transfigunt.

Pag. 200d: cum infans noviter natus est, et statim baptizatus et sic mortuus fuerit, dum sepeliunt eum, in dexteram manum ponunt ei pateram ceream cum oblata, et in sinistram manum calicem cum vino similiter cereum ponunt ei, et sic eum sepeliunt.

Pag. 201a: fecisti quod quaedam mulieres facere solent: deponunt vestimenta sua, et totum corpus nudum melle inungunt, et sic mellito suo corpore supra triticum in quodam linteo in terra deposito sese hac atque illac saepius revolvunt, et cuncta tritici grana, quae humido corpori adhaerent, cautissime colligunt et in molam mittunt, et retrorsum contra solem molam circuire faciunt, et sic in farinam redigunt, et de illa farina panem conficiunt, et sic maritis suis ad comedendum tradunt, ut comesto pane marcescant et deficiant.

Pag. 201b: fecisti quod quaedam mulieres facere solent: dum pluviam non habent et ea indigent, tunc plures puellas congregant, et unam parvulam puellam quasi ducem sibi praeponunt, et eandem denudant, et extra villam, ubi herbam iusquiamum (hyos-cyamum) inveniunt, quae Teutonice belisa (17) vocatur, sic nudatam deducunt, et eandem herbam eandem virginem sic nudam minimo digito dextrae manus eruere faciunt, et radicitus erutam cum ligamine aliquo ad minimum digitum dextri pedis ligare faciunt. Et singulae puellae singulas virgas in manibus habentes supradictam virginem herbam post se trahentem in flumen proximum introducunt, et cum eisdem virgis virginem flumine aspergunt, et sic suis incantationibus pluviam se habere sperant. Et post eandem virginem sic nudam, transpositis et mutatis in modum cancri vestigiis, a flumine ad villam inter manus reducunt.



Notes:
17. 'Herbam quantamvis inveniunt, quae Teutonice bilisa vocatur,' Cod. Madrid., see Kl. schr. 5, 417. Bilisa sounds like Pol. bilica, bielica, but that is artemisia. Our bilse, henbane, is Pol. bielum, Russ. belená. --- EHM. [Back]


<< Previous Page       Next Page >>




© 2004-2007 Northvegr.
Most of the material on this site is in the public domain. However, many people have worked very hard to bring these texts to you so if you do use the work, we would appreciate it if you could give credit to both the Northvegr site and to the individuals who worked to bring you these texts. A small number of texts are copyrighted and cannot be used without the author's permission. Any text that is copyrighted will have a clear notation of such on the main index page for that text. Inquiries can be sent to info@northvegr.org. Northvegr™ and the Northvegr symbol are trademarks and service marks of the Northvegr Foundation.

> Northvegr™ Foundation
>> About Northvegr Foundation
>> What's New
>> Contact Info
>> Link to Us
>> E-mail Updates
>> Links
>> Mailing Lists
>> Statement of Purpose
>> Socio-Political Stance
>> Donate

> The Vík - Online Store
>> More Norse Merchandise

> Advertise With Us

> Heithni
>> Books & Articles
>> Trúlög
>> Sögumál
>> Heithinn Date Calculator
>> Recommended Reading
>> The 30 Northern Virtues

> Recommended Heithinn Faith Organizations
>> Alfaleith.org

> NESP
>> Transcribe Texts
>> Translate Texts
>> HTML Coding
>> PDF Construction

> N. European Studies
>> Texts
>> Texts in PDF Format
>> NESP Reviews
>> Germanic Sources
>> Roman Scandinavia
>> Maps

> Language Resources
>> Zoëga Old Icelandic Dict.
>> Cleasby-Vigfusson Dictionary
>> Sweet's Old Icelandic Primer
>> Old Icelandic Grammar
>> Holy Language Lexicon
>> Old English Lexicon
>> Gothic Grammar Project
>> Old English Project
>> Language Resources

> Northern Family
>> Northern Fairy Tales
>> Norse-ery Rhymes
>> Children's Books/Links
>> Tafl
>> Northern Recipes
>> Kubb

> Other Sections
>> The Holy Fylfot
>> Tradition Roots



Search Now:

Host Your Domain on Dreamhost!

Please Visit Our Sponsors




Web site design and coding by Golden Boar Creations