Northvegr
Search the Northvegr™ Site



Powered by   Google.com
 
... In Iron Age Britain two brothers struggle for supremacy. The Archdruid prophesies kingship for one, banishment for the other. But it is the exiled brother who will lead the Celts across the Alps into deadly collision with Rome...
  Home | Site Index | Heithinn Idea Contest |
Heliand In Old Saxon
Heliand In Old Saxon


Preface


PRAEFATIO EDITORIS

        Ex quo inter literarias antiquitatis septentrionalis reliquias a celeberrimo Roberto Cottono Seculo XVII ineunte in Anglia collectas pium quoque hoc de Christi Servatoris vita et morte poema innotuerat, non desuere viri eruditi, qui pro suo in monumenta patria amore et istam, ut nominabant, Harmoniam Evangeliorum Saxonicam peculiari attentione dignarentur.
        Inter hos primo loco laudandus est Franciscus Junius Fr. F., qui integrum volumen, id procul dubio, ni impeditus fuisset, in lucem editurus, propria manu transcripsit, quod apographon Junianum, illius, quod paulo post cel. Frid. Rostgaardus Havniam attulit, fons, hodiedum Oxoniae in Bibliotheca Bodleiana asservatur.
        Primam vero publicam codicis Cottoniani mentionem fecit Georgius Hickesius in Institutionibus grammaticae Anglo-saxonicae et Moeso-gothicae anno MDCLXXXIX Oxoniae editis et fusius postea variis illius poematis speciminibus Thesauro linguarum veterum septentrionalium insertis.
        Circa sextum seculi elapsi decennium Fr. Theoph. Klopftockius, lucidum illud Germaniae literariae sidus, quod ex epistolis ad Gleimium et Denifium amicos ab eo datis patet, editionem ac versionem antiquioris hujus de Messia carminis epici parabat, sperans sore, ut augustissimis Danorum Regis auspiciis accuratum codicis Cottoniani apographon, immo ipsum ex Anglia codicem accipere et inspicere posset. Sed quas ob causas res proposito parum responderit, ignoratur. Fragmenta quaedam a C. Frid. Temlero, qui anno MDCCLXVIII. Regem Daniae in itinere Britannico comitabatur, descripta ex illo codice impressa extant in Symbolis ad literaturam teutonicam antiquiorem MDCCLXXXVII a Nyerupio Havniae editis.
        Poema istud non solum in Anglia, sed etiam in Germania et quidem Wirceburgi extare, teste G. Eccardo (in Monum. vet. Quaternione Lipsiae MDCCXX, fol. 42 et in Comm. de rebus Franciae or MDCCXXIV tom. II. fol. 325), jam pridem inter antiquitatum curiosos rumor fuerat. Nec tamen de tali codice Wirceburgensi certioris quid, quam de simili quodam libro antiquo lingua Saxonica conscripto, cujus praefationem M. Flacius Illyricus jam anno MDLXII in secunda edition Catalogi testium veritatis fol. 93 protulerat, constabat, donec Gerardus Gleyus, Gallofrancus natione, anno MDCCXCIV in Bibliotheca Ecclesiae cathedralis Bambergensis in codicem incidit, quem pro mira sua antiquitatum Germanicarum scientia e vestigio ejusdem cum illo Cottoniano argumenti esse cognovit. Is vir doctissimus, ut recens hic, qui facilius adiri poterat, thesaurus quam primum publici juris fieret, inter alios in Germania nostra antiquitatis peritos Guil. Fr. H. Reinwaldum sibi socium assumpsit, praevio modo in variis germaniae ephemeridibus, ut et in libello de priscorum Francorum lingua et literatura gallice conscripto complura illius poematis specimina evulgans.
        Interea, anno sc. MDCCCIV, Codex ille Bambergensis Monachium translatus est, ubi in Bibliothecae Centralis cimeliis repositus asservatur, quae quidem Bibliotheca anno MDCCCXII etiam cl. Reinwaldi scripta ad hujus monumenti editionem spectantia post ejus obitum acquisivit. Quo autem Gerardi Gleyi interim in patriam suam regressi schedae huch pertinentes devenerint, equidem compertum non habeo.
        Ita per centum et triginta annos, irritis eruditorum propositis atque laboribus, hujus monumenti editio nequidquam desiderata est. Id vero desiderium, quum variis fragmentis ac speciminibus interdum in lucem editis plus indies incrementi cepisset, nostris temporibus eo pervenit, ut in necessitatem quasi vertertur. Nunquam enim antea literarum et linguarum septentrionalium origines eo quo nunc studio exquisitae sunt, cujus quidem successus sedulae ipsorum fontium indagationi maxime debentur.
        Quam eximius inter fontes hosce Gothicos, Anglo-Saxonicos, Francios, Islandicos poemati nostro velut potissimo antiqui Germaniae inferioris sen Saxonici idiomatis monumento locus assignandus sit, itemque quam aequum fuerit, viris in hac literarum parte principibus, ut et illud demum recluderetur, magis magisque hortantibus atque rogantibus non decesse, nemo non facile perspiciet.
        Nec multum abfuit, quin vir cl. Jof. Schererus, Bibliothecae Regiae tum Praefectus, quem huic per novissimum decennium omnes norant intentum negotio, tot votis satisfaceret; at, dum nimio fortasse eruditionis apparatu editionem suam adornare meditatur, tristissimo repente morbo studiis atque anno proxime elapso vitae ereptus ne illud quidem, quod ut facillimum ita et maxime necessarium efslagitabatur, textum scilicet exemplarium mss. typis expressum volentibus ofserre fato concessum habuit.
        Ita hominum literatorum exspectatione denuo delusa, quum officio in Eibliotheca Regia nuper mihi commisso talis editio in meam quodammodo cessisset provinciam, de eo, quod, ne in curiosorum patientiam ultra peccaretur, primum mihi agendum esset, haud diu haesitavi.
        Aderat quidquid ad textum edendum potuit necessarium videri, codex nempe Monacensis, pridem Bambergae asservatus, et Cottoniani, quod b. m. Reinwaldus faciendum curaverat, quodque vir ill. Antoninus Schlichtegrollius abhinc aliquot annis Londini degens rite denuo cum archetypo contulerat, apographon. Nec tamen pari modo praesto erant quae in usum lectoris textui addenda videbantur, glossarium scilicet et succincta idiomatis istius grammatica. Quae enim ejus generis a cl. Reinwaldo abhinc annos viginti conscripta in Bibliotheca Monacensi extant, iis quae recentissimorum studia praestiterant minus congruentia videbantur, et illa, quae p. m. Schererus coeperat parare, cum cetera, quam reliquit, supellectili haeredibus adjudicanda sub magistratuum sigillo usque delitescunt.
        Cum igitur hic quoque labor quasi ab integro resumendus esset, neutiquam dubitavi, quin eodem, quo ad illum accingerer, tempore textum ipsum typis tradende initium sacerem, veritus, ne forte in detrimentum curiosorum idem mihi, quod decessori meo accideret. Neque vero nunc, cum typographus opus suum prius, quam ego meum, absolverit, impressa textus exemplaria, velut rei caput, volentium manibus neganda censeo, appendicem illam, glossarium scilicet et grammaticam et quaeque tum de codicibus eorumque fatis, tum de ipso poemate dicenda erunt, propediem adjecturus.
        Modo igitur nihil jam dicam, nisi quae, ut, quanam ratione textus qui exhibetur ad utrumque codicem se habeat, intelligi possit, necessaria videantur.
        Id in primis agentem, ut hujus monumenti exemplaria typorum beneficio accurata origenes Germanicas perscrutantibus sine ulteriore mora praeberentur, varia, quae aliam forte subsequentem editionem commendabunt, in hac prima negligere et oportuit et licuit. In altera si opus erit editione curabitur, ut singulis versiculis more hodierno interpungendis singulae lineae tribuantur, lectionum discrepantium quae melior visa fuerit semper in textum recipiatur, immo fortassis perpetua e regione versio latina vel germanica apponatur. Quae tamen de ejusmodi versione sentiam, in appendice dicendi locus erit. E texin unius alteriusque exemplaris tertium quemdam conflare, qui, quamvis melior, neutrins tamen esset, veneranda monumenti vetuit antiquitas, vetuit ration ipsa hujus primae editionis, in qua, si quodammodo fieri posset, genuinus et unius et alterius exemplaris textus proprio peritorum judicio subjiciendus videbatur.
        Codicem Londinensem inspicere mihimet ipsi non contigit: et quum in illius apographo supra memorato nonnulla minus certa et liquida viderentur, ut ex ejus quoque cum fragmentis ab Hickesio et Nyerupio editis comparatione perspicitur, lectioni exemplaris Monacensis quamvis pluribus locis mutili, quippe quod propriis oculis consulendum adesset, in locis, qui in utroque habentur, partes praecipuas tribuendas duxi, ita quidem, ut lectio Cottoniana ubi non eadem esset, in adnotationibus perpetuis infra positis exhiberetur. Quod ut sine divisionibus arbitrariis et sine numeris vel aliis signis textui immixtis fieri posset, curavi, ut exemplaria impressa non solum quoad literam et verbum, sed etiam quoad lineam et paginam archetypum Monacense accuratisseme referrent, linearum inaequalitatem inde progredientem levissimae notae maculam ratus. Ceterum quod forsan oculos offendat, typi obliqui rectis intermixti facile lectoris veniam impetrabunt per se ipsos indicantes, in Codice Cottoniano hic aliter legi, et ut adnotationes cum numero lineae et vocabuli infra positae respi ciantur, admonentes.
        Cum textus Cottoniani in capita divisio variis incommodis laboret, Monacensis vero prorsus nulla sit, haec ad illius paginas et lineas relatio ad locos in glossario et vocabula citanda commodissima erit. Puncta versiculos vel, quod in antiquo hoc Germanicae poeseos genere idem ferme est, sententias distinguentia in Cod. Cottoniano rarissima, in Monacensi eo frequentiora sunt, sed tamen et pauciora et plura, quam quae ad versus sine ullo arbitrio propria quemque linea scribendos certam regulam praebuissent. Cum autem evidens versuum distinctio non solum, ut poeticae dictionis et merita et rationes melius percipiantur, sed etiam ut sensus rite perspiciatur, plurimum conferat, praeter illa puncta, quae in ipsis codicibus extant et quae in exemplaribus impressis juxta proximarum literarum pedes cernuntur, alia adhibui, quae juxla capita literarum posita lectorem advertant, ipsa in archetypis non inveniri, atque hic non nisi ad versuum alliterantium disjunctionem e conjectura probabilem usurpari. Punctis huic usui inservientibus alia interpunctionis signa v. g. commata etc. intermiscere nolui.
        Ceterum literas majusculas atque minusculas non quas hodiernae orthographiae ratio, sed quas codices, praesertim Monacensis, praescribebant, ponendas duxi, quin etiam manifesta librariorum sphalmata non in textu, sed in glossario et in grammatica corrigenda censui, ubi etiam quae melior quoque loco visa fuerit lectio indicabitur. Integras paginas, quarum textus deficiente Codice Monacensi ex uno Cottoniano deproptus est, lector primo obtutu distinguet, suntque: 1, 2, 67, 68, 77, 78, 105, 106, 121, 122, 143, 144, 161-175. Singulae vero lineae e Cod. Cotton. desumptae, quas textui Monacensi ipsi his locis mutilo insertas lector ex adnotationibus agnoscet ignoscetque, habentur in paginis 3, 4, 14, 26, 107, 157, et 158.
        In textu ex uno Codice Cottoniamo deprompto literulae obliquae lectionem quodammodo suspectam vel alias anomalam arguunt.
        Signo ‡ in contextu Monacensi posito indicatur eo loco deesse aliquid, quod in Cod. Cottoniano legatur.
        Duo puncta (:) aliquoties occurrentia literae alicujus, quae in uno vel altero codice legi jam nequit, locum tenent.
        Signo || alius cujusdam thematis vel materiae initium notatur.
        Unum restat, quod moneam. Fequentiores textus Cottoniani discrepantias, quamvis undique obliquis Monacensis nostri literis arguantur, omnibus in locis expresse apponere minime necessarium duxi, quippe quas lector ipse facile conjiciat, dummodo pauculis, quae subsequentur, regulis dirigi velit.
        Nempe, nisi aliud quid in adnotationibus expressum sit,
a (sc. obliquum) lectionis Monac. in Cottoniana erit e.                
        Excipe praepos. san, quae erit fon.
e erit a.
Exc. particulas be, ge, ne, te quarum e
        erit i. Excipe quoque pronom. he, the,
        ut et verborum quorumdam praeterita
        (v.g. feng, geng, het, let, med etc.)
        et quaedam nomina (v. gr. bref, meda)
        quorum e erit ie.
        ea erit ia; eo erit io.
i in vocabulis hi, hir erit ie.
        ia, ie erunt ea; io, iu erunt eo, eu.
o in radicalibus quibusdam e. g. boc,
        blod, mod, god, dom, groni, tho
        erit uo.
        Sed in vocabulo fon et in flexione oro,
        (alloro, theforo, minoro etc.)
        erit a.
u in vocabulis filu, funu, ut et in flexione
        un erit o.
        Davitus casus (pronominum) imu, themu
                erit im, them. Flexio -umu erit on.
b ..................................................erit
c ..................................................erit k.
d in medio vocabuli ......................erit
        in fine vocabuli........................erit th.
ƒ ..................................................
k ..................................................erit c.
l ...................................................erit ll.
n ..................................................erit nn.
uu ................................................erit u.
z ..................................................erit
iungaron .......................................iungron.
quad he..........................................quat hic.
zimbla ...........................................zimla.
thurh..............................................thuru.

        Plura illustrabuntur glossario et grammatica, ubi etiam accuratiori adhibitis accentibus vocalium longarum ac brevium distinctioni locus erit.
        In praesens autem nihil sanctius habui, quam ut genuinum utriusque codicis textum, qualis quidem per dena secula ad nos pervenit, curiosorum demum manibus ofserrem, ne, quidquid lucis ex illo idiomati, forsan etiam historiae gentis nostrae afsundetur, diutius sub modio positum lateret, volumen hocce eo perfectius fore ratus, quo minus meum esset.
        Monachii, VII. Calendas Apriles MDCCCXXX.
                                                                        Editor.




<< Previous Page       Next Page >>





© 2004-2007 Northvegr.
Most of the material on this site is in the public domain. However, many people have worked very hard to bring these texts to you so if you do use the work, we would appreciate it if you could give credit to both the Northvegr site and to the individuals who worked to bring you these texts. A small number of texts are copyrighted and cannot be used without the author's permission. Any text that is copyrighted will have a clear notation of such on the main index page for that text. Inquiries can be sent to info@northvegr.org. Northvegr™ and the Northvegr symbol are trademarks and service marks of the Northvegr Foundation.

> Northvegr™ Foundation
>> About Northvegr Foundation
>> What's New
>> Contact Info
>> Link to Us
>> E-mail Updates
>> Links
>> Mailing Lists
>> Statement of Purpose
>> Socio-Political Stance
>> Donate

> The Vík - Online Store
>> More Norse Merchandise

> Advertise With Us

> Heithni
>> Books & Articles
>> Trúlög
>> Sögumál
>> Heithinn Date Calculator
>> Recommended Reading
>> The 30 Northern Virtues

> Recommended Heithinn Faith Organizations
>> Alfaleith.org

> NESP
>> Transcribe Texts
>> Translate Texts
>> HTML Coding
>> PDF Construction

> N. European Studies
>> Texts
>> Texts in PDF Format
>> NESP Reviews
>> Germanic Sources
>> Roman Scandinavia
>> Maps

> Language Resources
>> Zoëga Old Icelandic Dict.
>> Cleasby-Vigfusson Dictionary
>> Sweet's Old Icelandic Primer
>> Old Icelandic Grammar
>> Holy Language Lexicon
>> Old English Lexicon
>> Gothic Grammar Project
>> Old English Project
>> Language Resources

> Northern Family
>> Northern Fairy Tales
>> Norse-ery Rhymes
>> Children's Books/Links
>> Tafl
>> Northern Recipes
>> Kubb

> Other Sections
>> The Holy Fylfot
>> Tradition Roots



Search Now:

Host Your Domain on Dreamhost!

Please Visit Our Sponsors




Web site design and coding by Golden Boar Creations