Roman Scandinavia - Primary Sources
Caius Plinius Secundus
Caius Plinius Secundus,
Naturalis Historia II.lxxvii.186-187, II.xcix.217, II.cxii.246,
IV.xiii.94-IV.xvi.104, VI.xxxix.219-220, VIII.xvi.39, XXXVII.xi.42-46;
From LCL
LXXVII. (186) Sic fit ut
vario lucis incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales
et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIV horas, in Italia
XV, in Britannia XVII, ubi aestate lucidae noctes haut dubie repromittunt
id quod cogit ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem
mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis
mensibus, noctesque e diverso ad brumam remoto.
(187) quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit sex dierum
navigatione in septentrionem a Britannia distante, quidam vero et in Mona,
quae distat a Camaloduno Britanniae oppido circiter ducentis milibus,
adfirmant.
LXXVIII. Umbrarum hanc rationem et quam vocant gnomonicen invenit Anaximenes
Milesius, Anaximandri (de quo diximus) discipulus, primusque horologium
quod appellant sciothericon, Lacedaemone ostendit.
(217) Omnes autem aestus
in oceano maiora integunt spatia nudantque quam in reliquo mari, sive
quia motum universitate animosius quam parte est, sive quia magnitudo
aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem angustiis
arcentibus, qua de causa nec lacus nec amnes similiter moventur. (octogenis
cubitis supra Britanniam intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor
est).
(246) |XXI| X ab ostio Tanaïs
Nili Canopicum diligentissimi auctores fecere. Artemidorus ulteriora inconperta
existimavit, cum circa Tanain Sarmatarum gentes degere fateretur ad septentriones
versus. Isidorus adiecit |XII| L usque ad Thylen, quae coniectura divinationis
est. ego non minore quam proxime dicto spatio Sarmatarum fines nosci intellego.
et alioqui quantum esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem
mutantes capiat? unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse
maiorem arbitror; nam et a Germania inmensas insulas non pridem conpertas
cognitum habeo.
(94) Exeundum deinde est,
ut extera Europae dicantur, transgressisque Ripaeos montes litus oceani
septentrionalis in laeva, donec perveniatur Gadis, legendum. insulae complures
sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante Scythiam quae appellatur
Baunonia unam abesse diei cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum
eiciatur, Timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama septentrionalis
oceani. Amalchium eum Hecataeus appellat a Parapaniso amne, qua Scythiam
adluit, quod nomen eius gentis lingua significat congelatum.
(95) Philemon Morimarusam a Cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde
usque ad promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium. Xenophon Lampsacenus
a litore Scytharum tridui navigatione insulam esse inmensae magnitudinis
Balciam tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat. feruntur et Oeonae, in
quibus ovis avium et avenis incolae vivant, aliae, in quibus equinis pedibus
homines nascantur, Hippopodes appellati, Phanesiorum aliae, in quibus
nuda alioqui corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant.
(96) Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguaeonum, quae est
prima in Germania. mons Saevo ibi, inmensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem
ad Cimbrorum usque promunturium efficit sinum, qui Codanus vocatur, refertus
insulis, quarum clarissima est Scatinavia, inconpertae magnitudinis, portionem
tantum eius, quod notum sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis:
quare alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est opinione Aeningia.
(97) quidam haec habitari ad Vistlam usque fluvium a Sarmatis, Venedis,
Sciris, Hirris tradunt, sinum Cylipenum vocari et in ostio eius insulam
Latrim, mox alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris. promunturium Cimbrorum
excurrens in maria longe paeninsulam efficit, quae Tastris appellatur.
XXIII inde insulae Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana,
Fabaria nostris dicta a frugis multitudine sponte provenientis, item Glaesaria
a sucino militiae appellata, barbaris Austeravia, praeterque Actania.
(98) Toto autem mari ad Scaldim usque fluvium Germaniae accolunt gentes,
haud explicabili mesnura: tam inmodica prodentium discordia est. Graeci
et quidam nostri oram Germaniae tradiderunt, Agrippa cum Raetia et Norico
longitudinem, latitudinem, [xiv] Raetiae prope unius maiore latitudine,
sane circa excessum eius subactae; nam Germania multis postea annis nec
tota percognita est.
(99) si coniectare permittitur, haut multum ora deerit Graecorum opinioni
et longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera quinque: Vandili,
quorum pars Burgodiones, Varinnae, Charini, Gutones. alterum genus Inguaeones,
quorum pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes.
(100) proximi autem Rheno Istuaeones, quorum ..... mediterranei Hermiones,
quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. quinta pars Peucini, Basternae,
supra dictis contermini Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus,
Visculus sive Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa. introrsus
vero nullo inferius nobilitate Hercynium iugum praetenditur.
[xv] (101) in Rheno autem ipso, prope in longitudinem, nobilissima Batavorum
insula et Cannenefatium et aliae Frisiorum, Chaucorum, Frisiavonum, Sturiorum,
Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac Flevum. ita appellantur
ostia, in quae effusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in
amnem Mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens
alveum.
[xvi] (102) Ex adverso huius situs Britannia insula, clara Graecis nostrisque
monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae,
Hispaniae, multo maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Albion
ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus.
haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu. circuitu
patere. Pytheas et Isidorus tradunt, XXX prope iam annis notitiam eius
Romanis armis non ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa
longitudinem esse, latitudinem credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem
minorem.
(103) super eam haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente. reliquarum
nulla amplior circuitu proditur. sunt autem XL Orcades, modicis inter
se discretae spatiis, VII Haemodae, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac
Britanniam Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros, infra vero
Samnis et Axanthos et ab adversa in Germanicum mare sparsae Glaesiae,
quas Electridas Graeci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur.
(104) ultima omnium quae memorantur Tyle, in qua solstitio nullas esse
noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte, nullosque contra per
brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus
historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam
Ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad eam Britannos vitilibus navigiis
corio circumsutis navigare. a Tyle unius diei navigatione mare concretum
a nonnullis Cronium appellatur.
(219) Hactenus antiquorum
exacta celebravimus. sequentium diligentissimi quod superest terrarum
supra tribus adsignavere segmentis: a Tanai per Maeotim lacum et Sarmatas
usque Borysthenen atque ita per Dacos partemque Germaniae, Gallias oceani
litora amplexi, quod esset horarum XVI, alterum per Hyperboreos et Britanniam
horarum XVII, postremum Scythicum a Ripaeis iugis in Tylen, in quo dies
continuarentur, ut diximus, noctesque per vices.
(220) iidem et ante principia quae fecimus posuere circulos duos: primum
per insulam Meroen et Ptolemaidem in Rubro Mari ad elephantorum venatus
conditam, ubi longissimus dies XII horarum esset dimidia hora amplior,
secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum XIII, iidemque singulis
dimidia horarum spatia usque ad ultimum adiecere circulis.
Et hactenus de terris.
XVI. (39) Septentrio fert
et equorum greges ferorum, sicut asinorum Asia et Africa, praeterea alcen,
iuvenco similem ni proceritas aurium et cervicis distingueret; item natam
in Scadinavia insula nec umquam visam in hoc urbe, multist amen narratam
achlin, haud dissimilem illi, sed nullo suffraginum flexu ideoque non
cubantem sed adclinem arbori in somno, eaque incisa ad insidias capi,
alias velocitatis memoratae. labrum ei superius praegrande; ob id retrograditur
in pascendo, ne in priora tendens involvatur.
(42) Certum est gigni in
insulis septentrionalis oceani et ab Germanis appellari glaesum, itaque
et ab nostris ob id unam insularum Glaesiariam appellatam, Germanico Caesare
res ibi gerente classibus, Austeraviam a barbaris dictam. nascitur autem
defluente medulla pinei generis arboribus, ut cummis in cerasis, resina
in pinis erumpit umoris abundantia. densatur rigore vel tempore ac mari,
cum ipsum intumescens aestus rapuit ex insulis, certa in litora expellitur,
ita volubile, ut pendere videatur atque non sidere in vado.
(43) arboris sucum esse etiam prisci nostri credidere, ob id sucinum appellantes.
pinei autem generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor et
quod accensum taedae modo ac nidore flagrat. adfertur a Germanis in Pannoniam
maxime provinciam, et inde Veneti primum, proximique Pannoniae et agentes
circa mare Hadriaticum.
(44) Pado vero adnexa fabula est evidente causa, hodieque Transpadanorum
agrestibus feminis monilium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia,
sed et medicinae; creditur quippe tonsillis resistere et facium vitiis,
varie genere aquarum iuxta Alpis infestante guttura hominum.
(45) DC M p. fere a Carnunto Pannoniae abesse litus id Germaniae, ex quo
invehitur, percognitum nuper, vivitque eques R. ad id comparandum missus
ab Iuliano curante gladiatorium munus Neronis principis. qui et commercia
ea et litora peragravit, tanta copia invecta, ut retia coercendis feris
podium protegentia sucinis nodarentur, harena vero et libitina totusque
unius diei apparatus in variatione pompae singulorum dierum esset e sucino.
(46) maximum pondus is glaebae attulit XIII librarum. nasci et in India
certum est. Archelaus, qui regnavit in Cappadocia, illinc pineo cortice
inhaerente tradit advehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum.
liquidum id primo destillare argumento sunt quaedam intus tralucentia,
ut formicae culicesque et lacertae, quae adhaesisse musteo non est dubium
et inclusa durescente eodem remansisse.
Pliny the Elder, Natural
History II.lxxvii.186-187, II.xcix.217, II.cxii.246, IV.xiii.94-IV.xvi.104,
VI.xxxix.219-220, VIII.xvi.39, XXXVII.xi.42-46; From LCL
LXXVII. (186) Thus it comes
about that owing to the varied lengthening of daylight the longest day
covers 12 and 8/9 equinoctial hours at Meroe, but 14 hours at Alexandria,
15 in Italy, and 17 in Britain, where the light nights in summer substantiate
what theory compels us to believe, that, as on summer days the sun approaches
nearer to the top of the world, owing to a narrow circuit of light the
underlying parts of the earth have continuous days for 6 months at a time,
and continuous nights when the sun has withdrawn in the opposite direction
towards winter. (187) Pytheas of Marseilles writes that this occurs in
the island of Thule, 6 days' voyage N. from Britain, and some declare
it also to occur in the Isle of Anglesea, which is about 200 miles from
the British town of Colchester.
<< Previous Page
Next
Page >>
© 2004-2007 Northvegr.
Most of the material on this site is in the public domain. However, many people have worked very hard to bring these texts to you so if you do use the work, we would appreciate it if you could give credit to both the Northvegr site and to the individuals who worked to bring you these texts. A small number of texts are copyrighted and cannot be used without the author's permission. Any text that is copyrighted will have a clear notation of such on the main index page for that text. Inquiries
can be sent to info@northvegr.org.
Northvegr™ and the Northvegr symbol are trademarks and service marks
of the Northvegr Foundation.
|
> Northvegr™ Foundation
>> About Northvegr Foundation
>> What's New
>> Contact Info
>> Link to Us
>> E-mail Updates
>> Links
>> Mailing Lists
>> Statement of Purpose
>> Socio-Political Stance
>> Donate
> The Vík - Online Store
>> More Norse Merchandise
> Advertise With Us
> Heithni
>> Books & Articles
>> Trúlög
>> Sögumál
>>
Heithinn Date Calculator
>> Recommended Reading
>>
The 30 Northern Virtues
> Recommended Heithinn Faith Organizations
>> Alfaleith.org
> NESP
>> Transcribe Texts
>> Translate Texts
>> HTML Coding
>> PDF Construction
> N. European Studies
>> Texts
>> Texts in PDF Format
>> NESP Reviews
>> Germanic Sources
>> Roman Scandinavia
>> Maps
> Language Resources
>> Zoëga Old Icelandic Dict.
>> Cleasby-Vigfusson Dictionary
>> Sweet's Old Icelandic Primer
>> Old Icelandic Grammar
>> Holy Language Lexicon
>> Old English Lexicon
>> Gothic Grammar Project
>> Old English Project
>> Language Resources
> Northern Family
>> Northern Fairy Tales
>> Norse-ery Rhymes
>>
Children's Books/Links
>> Tafl
>> Northern Recipes
>> Kubb
> Other Sections
>> The Holy Fylfot
>> Tradition Roots
Please Visit Our Sponsors
- Référencement
- Alfaleith.org - Heithni, Viðartrú
- Odin's Journey
- Baman - Iceland/Aboriginal Australia
- Biker's Booty
- Création site Internet Paris
- Pagan T-shirts
- Appartements
- Chalets au Québec
- Logo Designers
- Web Design
- Appartements Montreal
- Espace Bureau Montreal
- London Tours
- Spanish Property Legal Advice
- Multi Pret Hypotheque
- Company Logo Design
- Wiccan T-shirts
- Art Gallery, Painting artists
- free logo design reviews
- Heathen, Heathenism, Norse Pagan
- Logo design by LogoBee
- Pagan Shirts
- Norse Pagan Religion
- Triumph, BSA, Norton, Euro Motorcycles - Accessories
- Logo Maker
- Logo Design - Business Logos, Inc.
- Logo Design - Logo Maker
- Create A Website
- Wiccan Shirts
- Mortgages
- Multi-Prêts Hypothèques
- Viking T-shirts
- Hewlett Packard Ink Cartridges
- Indian Recipes
- Logo Design London
- Logo Design
- Logo Design UK
- Subvention et financement PME
- Heathen T-shirts
- Medical Alert, Emergency response
- orlando hotels
- Slot Machines for Vikings
- Norse Pagan Clothing and Merchandise
- New Homes
- Branding Irons
- Bachelor Degree Online
- Online Degree
- College Degree
- Heathen, Viking and Norse Texts
- Création site Internet
- Montreal Web Design
- Free Dish Network Satellite TV
- Discount ink cartridge & laser cartridge
- DUI Lawyers & DWI Attorneys
- Promotional Products
- Ready-Made Company Logos
- Canadian Art Dealer
- Best CD Rates
- Laser Toner Cartridge
- Logotyper & Grafiska Profilprogram
- Banner Design
- Custom Logo Design
Web site design and coding by Golden Boar Creations
|
|