Northvegr
Search the Northvegr™ Site



Powered by   Google.com
 
Find out more about Nordic Magic Healing: Healing galdr, healing runes by Yves Kodratoff and how to get your copy.
  Home | Site Index | Heithinn Idea Contest |
Icelandic Sagas Vol. 3



ADDENDA TO THE MAGNUS SAGA

I.

LEGENDA DE SANCTO MAGNO. (1)

DE SANCTO MAGNO MARTYRE GLORIOSO.

        Beatus igitur Magnus apud Orchades insulas oriundus fuit, nobilissimus genere et alti sanguinis parentelae. Pater ejus illarum insularum comes et dominus nominatissimus juxta nomen magnorum qui sunt in terris. Mater ejus de nobilioribus illius terrae duxisse fertur originem. Sed cum in multis nobilitas generis parire soleat ignobilitatem mentis, Martyr beatus statim a primis infantiae suae rudimentis SanctiSpiritus unctione edoctus nobilitatem solam atque unicam animi virtutem reputabat. Agebat enim senem moribus, annis puer, lasciviae puerilis expers. In gestu tam jocundus et hilaris, in sermone tam amabilis, in incessu (2) tam modestus exstitit et gravis, ut nihil appareret in eo, quod posset offendere intuentes. Sed quia ex convictu mores formantur, et qui tangit picem, inquinabitur ab ea: cum ad intelligibilem aetatem pervenisset, inter tam furialem quam feralemgentem constitutus, inter protervos ad mores, ferales ad ritus, ad fidem impios, ad legem barbaros, pronos ad vitia, (3) cervicosos ad disciplinam, se illorum moribus per dies aliquot coepit conformare, marinus praedo existere, rapinis et spoliis vivere, caedibus indulgere. Quod tamen, magis pravorum instinctu provacatus quam propria iniquitate pulsatus, creditur actitasse. Denique cum beatus Magnus hujusmodi sceleribus implicaretur, ad hoc tandem ventum est, ut patrem et germanum comitatus Hatlandiam applicaret. Quos rex Noruegiae, in expeditione positus cum infinita navium et armorum multitudine, utpote exteras nationes invasurus, (4) comprehendens, inimicis secum resistere coegit.
        Tunc patre ejus apud Norvegiam rebus humanis exempto, quidam Hako nomine, filius patrui sui irruens in quendam procuratorum regis Norvegiae, qui patriam (5) beati Magni ex parte regis administrabat, dominium (6) Orkadiae sibi subjugavit, cum non nisi pars dimidia ei de jure competeret, alia autem pars ad beatum Magnum jure haereditario spectabat. Beatus igitur Magnus ut invidiae locum daret et furorem Hakonis ad tempus declinaret, ad regem Henricum filium Vilhelmi, qui tunc temporis monarchiam Angliae fraeno moderabat justitiae, iter arripuit.
        Qui cum ad praedictum regem venisset, expositis negotiis et causis itineris sui, ab eodem honorifice est receptus. Visitatis igitur sanctorum locis ad propriam terram itineris sui cursum expedivit. Praedictus interim Hako non solum Orkadiam verum et Cathaniam tam invasionis quam praedicationis titulo suae tyrannidi subjugavit. Satellites autem sui in necem beati Magni conspirantes, sed simulationis nube palliantes, cum beato viro pacifice in dolo locuti sunt ut beatus Magnus et Hako statuto die in quadam insula, quae vocatur Egelesio cum pari numero hominum et armorum convenirent. Placuit hoc beato utpote homini serenatae conscientiae, cui vivere Christus et mori lucrum. Ad praedictam igitur insulam, in qua mansio sua sita erat, cum duabus longis navibus, nullam mali habens suspicionem, pervenit. Imminente vero die statuto inter eos, praedictus Hako cum septem vel octo navibus plenis, viris Belial et sanguinem sitientibus sibi associatis, praedictam insulam applicuit. Seditionem igitur Hakonis comperiens Beatus Magnus se totum Deo committens, non timore perterritus nec formidine perculsus, ecclesiam adiit.
        Suis igitur vi vim repellere volentibus fertur respondisse, se malle injuriam accipere quam irrogare. Erat autem hora, qua sacerdos, vestibus sacris indutus in altari Unigenitum Patris sub specie panis et vini in signum humanae reconciliationis praesentavit. Sed praedictus Hako, ecclesiasticae dignitatis abutens privilegio, ecclesiam Dei invadere non formidabat, missis apparitoribus suis quatuor, quorum pedes veloces ad effundendum sanguinem, qui ad omne opus nepharium caeteris promptiores et velociores, ut christum Domini raperent et illum sibi praesentarent. Irruentibus igitur in ecclesiam Domini apparitoribus, justus ab injustis injuste rapitur, extrahitur, et Hakonis praesentiae praesentatur, in tali constantia perseverans, ut nec corpus terrore nec mens horrore concuteretur. Nec mora, electus Dei Magnus ab Hakone lictori tradebatur ut capitis sententia plecteretur. Eductus ergo hilari mente et intrepido animo quasi ad epulas invitatus, agonem suum Domino precibus commendans, securi bis in cerebrum suum vibrata, securus ictum ferientis suscepit. Sed quem lictor exemit mundo, Jhesus Christus inseruit coelo, sublimiter collocatum. (7) Mater vero illius Yra (8) nomine ad Hakonem accedens christianam sepulturam beato martyri vix obtinuit impetrare.
        Collecta. Deus, cujus nutu absque sanctorum solatio, nullius temporis praeterit cursus, tribue nobis tua piissima dignatione, ut sancti Magni martyris tui pia interventione, in cunctis adversitatibus assidua tuae magnae misericordiae mereamur potiri consolatione. Per Dominum. Amen.

*********************
  1. From Cd. Chart. Arna-Magn. 670. f. 4t0., compared with a copy made by Arni Magnus' son from the fragment of a lost vellum MS. The Cd. 670 is here in the notes marked a., and the copy of the fragment b.
  2. in incessu] fr. b.; et in sensu, a.
  3. vitia ] lites, fr. b.
  4. After "invasurus," fr. b. has the following: --- "Comprehendens multos (sic) secum residere coegit. Sed omnipotens Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, electum suum a talibus voluit mercimoniis suspendere, et ostendere illi, quanta oporteret eum pati pro nomine ipsius, ut qui sanguinem innocentem multotiens fuderat ipse quandoque Spiritus Sancti victima fieret, ut proprium sanguinem Christo libaret. Unde contigit, ut de manu violenti regis et praedatoris eva.... " Reliqua desunt.
  5. patriam ] patrimonium.
  6. dominium ] dominum, Cd.
  7. collocatum ] emend., collocatus, Cd.
  8. Yra ] for Thora.





<< Previous Page       Next Page >>





© 2004-2007 Northvegr.
Most of the material on this site is in the public domain. However, many people have worked very hard to bring these texts to you so if you do use the work, we would appreciate it if you could give credit to both the Northvegr site and to the individuals who worked to bring you these texts. A small number of texts are copyrighted and cannot be used without the author's permission. Any text that is copyrighted will have a clear notation of such on the main index page for that text. Inquiries can be sent to info@northvegr.org. Northvegr™ and the Northvegr symbol are trademarks and service marks of the Northvegr Foundation.

> Northvegr™ Foundation
>> About Northvegr Foundation
>> What's New
>> Contact Info
>> Link to Us
>> E-mail Updates
>> Links
>> Mailing Lists
>> Statement of Purpose
>> Socio-Political Stance
>> Donate

> The Vík - Online Store
>> More Norse Merchandise

> Advertise With Us

> Heithni
>> Books & Articles
>> Trúlög
>> Sögumál
>> Heithinn Date Calculator
>> Recommended Reading
>> The 30 Northern Virtues

> Recommended Heithinn Faith Organizations
>> Alfaleith.org

> NESP
>> Transcribe Texts
>> Translate Texts
>> HTML Coding
>> PDF Construction

> N. European Studies
>> Texts
>> Texts in PDF Format
>> NESP Reviews
>> Germanic Sources
>> Roman Scandinavia
>> Maps

> Language Resources
>> Zoëga Old Icelandic Dict.
>> Cleasby-Vigfusson Dictionary
>> Sweet's Old Icelandic Primer
>> Old Icelandic Grammar
>> Holy Language Lexicon
>> Old English Lexicon
>> Gothic Grammar Project
>> Old English Project
>> Language Resources

> Northern Family
>> Northern Fairy Tales
>> Norse-ery Rhymes
>> Children's Books/Links
>> Tafl
>> Northern Recipes
>> Kubb

> Other Sections
>> The Holy Fylfot
>> Tradition Roots



Search Now:

Host Your Domain on Dreamhost!

Please Visit Our Sponsors




Web site design and coding by Golden Boar Creations