| ||
Home | Site Index | Heithinn Idea Contest | | ||
Grimm's TM - Chap. 4 Chapter 4
Greg. Tur. vitae patrum 6: Eunte rege (Theoderico) in Agrippinam
urbem, et ipse (S. Gallus) simul abiit. erat autem ibi fanum quoddam diversis
ornamentis refertum, in quo barbaris (l. Barbarus) opima libamina exhibens usque
ad vomitum cibo potuque replebatur. ibi et simulacra ut deum adorans, membra,
secundum quod unumquemque dolor attigisset, sculpebat in ligno. quod ubi S.
Gallus audivit, statim illuc cum uno tantum clerico properat, accensoque igne,
cum nullus ex stultis Paganis adesset, ad fanum applicat et succendit. at illi
videntes fumum delubri ad coelum usque conscendere, auctorem incendii quaerunt,
inventumque evaginatis gladiis prosequuntur; ille vero in fugam versus aulae
se regiae condidit. verum postquam rex quae acta fuerant Paganis minantibus
recognovit, blandis eos sermonibus lenivit. This Gallus is distinct from the
one who appears in Alamannia half a century later; he died about 553, and by
the king is meant Theoderic I of Austrasia. Vita S. Lupi Senonensis (Duchesne 1, 562. Bouquet 3, 491): Rex
Chlotarius virum Dei Lupum episcopum retrusit in pago quodam Neustriae nuncupante
Vinemaco (le Vimeu), traditum duci pagano (i.e. duci terrae), nomine Bosoni
Landegisilo (no doubt a Frank) quem ille direxit in villa quae dicitur Andesagina
super fluvium Auciam, ubi erant templa fanatica a decurionibus culta. (A.D.
614) Andesagina is Ausenne, Aucia was afterwards called la Bresle, Briselle.
Beda, hist. eccl. 2, 13, relates how the Northumbrian king Eadwine,
baptized 627, slain 633, resolved after mature consultation with men of understanding
to adopt christianity, and was especially made to waver in his ancient faith
by Coifi (Cæfi) his chief heathen priest himself: Cumque a praefato pontiface
sacrorum suorum quaereret, quis aras et fana idolorum cum septis quibus erant
circumdata primus profanare deberet? respondit: ego. quis enim ea, quae per
stultitiam colui, nunc ad exemplum omnium aptius quam ipse per sapientiam mihi
a Deo vero donatam destruam?..........Accinctus ergo gladio accepit lanceam
in manu et ascendens emissarium regis (all three unlawful and improper things
for a heathen priest), pergebat ad idola. quod aspiciens vulgus aestimabat eum
insanire. nec distulit ille. mox ut appropinquabat ad fanum, profanare illud,
injecta in eo lancea quam tenebat, multumque gavisus de agnitione veri Dei cultus,
jussit sociis destruere ac succendere fanum cum omnibus septis suis. Ostenditur
autem locus ille quondam idolorum non longe ab Eboraco ad orientem ultra amnem
Dorowentionem et vocatur hodie Godmundinga hâm, ubi pontifex ipse, inspirante
Deo vero, polluit ac destruxit eas, quas ipse sacraverat, aras.
(27) Vita S. Bertuffi Bobbiensis (d. 640) in Acta Bened. sec. 2, p.
164: Ad quandam villam Iriae fluvio adjacentem accessit, ubi fanum quoddam arboribus
consitum videns allatum ignem ei admovit, congestis in modum pirae lignis. Id
vero cernentes fani cultores Meroveum apprehensum diuque fustibus caesum et
ictibus contusum in fluvium illud demergere conantur.---The Iria runs into the
Po; the event occurs among Lombards. Walafridi Strabonis vita S. Galli (d. 640) in actis Bened. sec.
2 p. 219, 220: Venerunt (S. Columbanus et Gallus) infra partes Alemanniae ad
fluvium, qui Lindimacus vocatur, juxta quem ad superiora tendentes pervenerunt
Turicinum. cumque per littus ambulantes venissent ad caput lacus ipsius, in
locum qui Tucconia dicitur, placuit illis loci qualitas ad inhabitandum. porro
homines ibidem commanentes crudeles erant et impii, simulacra colentes, idola
sacrificiis venerantes, observantes auguria et divinationes et multa quae contraria
sunt cultui divino superstitiosa sectantes. Sancti igitur homines cum coepissent
inter illos habitare, docebant eos adorare Patrem et Filium et Spiritum sanctum,
et custodire fidei veritatem. Beatus quoque Gallus sancti viri discipulus zelo
pietatis armatus fana, in quibus daemoniis sacrificabant, igni succendit et
quaecumque invenit oblata demersit in lacum.---Here follows an important passage
which will be quoted further onæ it says expressly: cumque ejusdem templi solemnitas
ageretur. Jonae Bobbiensis vita S. Columbani (d. 615) cap. 17. in act. Bened.
2, 12. 13: Cumque jam multorum monachorum societate densaretur, coepit cogitare,
ut potiorem locum in eadem eremo (i.e. Vosago saltu) quaereret, quo monasterium
construeret. inventique castrum firmissimo munimine olim fuisse cultum, a supra
dicto loco distans plus minus octo millibus, quem prisca tempora Luxovium nuncupabant,
ibique aquae calidae cultu eximio constructae habebantur. ibi imaginum lapidearum
densitas vicina saltus densabat, (28) quas
cultu miserabili rituque profano vetusta Paganorum tempora honorabant.---This
Burgundian place then (Luxeuil in Franche Comtè, near Vesoul) contained old
Roman thermae adorned with statues. Had the Burgundian settlers connected their
own worship with these? The same castrum is spoken of in the.... Vita S. Agili Resbacensis (d. 650), in Acta Ben. sec. 2, p. 317:
Castrum namque intra vasta eremi septa, quae Vosagus dicitur, fuerat fanaticorum
cultui olim dedicatum, sed tunc ad solum usque dirutum, quod hujus saltus incolae,
quamquam ignoto praesagio, Luxovium [qu. lux ovium?] nominavere. A church is
then built on the heathen site: ut, ubi olim prophano ritu veteres coluerunt
fana, ibi Christi figerentur arae et erigerentur vexilla, habitaculum Deo militantium,
quo adversus aërias potestates dimicarent superni Regis tirones. p. 319: Ingressique
(Agilus cum Eustasio) hujus itineris viam, juvante Christo, Warascos praedicatori
accelerant, qui agrestium fanis decepti, quos vulgi faunos vocant, gentilium
quoque errore seducti, in perfidiam devenerant, Fotini seu Bonosi virus infecti,
quos, errore depulso, matri ecclesiae reconiliatos veros Christi fecere servos.
Vita S. Willibrordi (d. 789), in Acta Bened. sec. 3, p. 609: Pervenit
in confinio Fresonum et Danorum ad quandam insulam, quae a quodam deo suo Fosite
ab accolis terrae Fositesland appellatur, quia in ea ejusdem dei fana fuere
constructa. Qui locus a paganis tanta veneratione habebatur, ut nil in eo vel
animalium ibi pascentium vel aliarum quarumlibet rerum gentilium quisquam tangere
audebat, nec etiam a fonte qui ibi ebulliebat aquam haurire nisi tacens praesumebat.
Vita S. Willehadi (d. 793), in Pertz 2, 381: Unde contigit, ut
quidam discipulorum ejus, divino cumpuncti ardore, fana in morem gentilium circumquaque
erecta coepissent evertere et ad nihilum, prout poterant, redigere; quo facto
barbari, qui adhuc forte perstiterant, furore nimio succensi, irruerunt super
eos repente cum impetu, volentes eos funditus interimere, ibique Dei famulum
fustibus caesum multis admodum plagis affecere.---This happened in the Frisian
pagus Thrianta (Drente) before 779. 27. The A.S. translation renders arae by wigbed [[altar]] (see p. 67), fana by heargas [[harrows]], idola by deofolgild [[devil-yield (i.e. devil-worship)]], septa once by hegas (hedges), and the other time by getymbro. The spear hurled at the hearg gave the signal for its destruction. (back) 28. The multitude of statues made the adjoining wood thicker?
Must we not supply an acc. copiam or speciem after imag. lapid.? [vicina saltus
densabat evidently means crowded the adjoining part of the wood. So in Ovid:
densae foliis buxi. ---TRANS.] (back) << Previous Page Next Page >>
© 2004-2007 Northvegr. Most of the material on this site is in the public domain. However, many people have worked very hard to bring these texts to you so if you do use the work, we would appreciate it if you could give credit to both the Northvegr site and to the individuals who worked to bring you these texts. A small number of texts are copyrighted and cannot be used without the author's permission. Any text that is copyrighted will have a clear notation of such on the main index page for that text. Inquiries can be sent to info@northvegr.org. Northvegr™ and the Northvegr symbol are trademarks and service marks of the Northvegr Foundation. |
|