Northvegr
Search the Northvegr™ Site



Powered by   Google.com
 
Rune-Net: An international network for students of the Runes.
  Home | Site Index | Heithinn Idea Contest |
Icelandic Sagas Vol. 3



Nec mora totius sceleris armariolum predictus Haco et satillites (satellites) sui in necem Beati Magni conspiraverunt: seditionem igitur cum Beato Magno pacifice palliantes in dolo locuti scilicet, ut Beatus Magnus et Haco statuto die in quandam insulam quae dicitur Eglissei ecclesia cum pari numero et armorum convenirent, foedus percuterent, pacem prolocutam firmarent, ne in futurum contentionis scrupulus processu temporis reduceretur et pax firmata deformaretur nequaquam.

Responsorium.
Preter carnem in carne vivere,
Studet Magnus divino munere,
Miro poene (15) se domans genere.

Versus.
Annis decem in thoro virginis
Labe carens mansit libidinis,
Miro poene se domans genere.

Lectio quinta.
Placuit hoc Beato Magno, et ad praedictam insulam in qua mansio sita erat, cum duabus longis navibus nullius mali habens suspicionem pervenit. Imminente vero die inter eos statuto praedictus Haco cum septem vel octo navibus viris sanctorum Christi sanguinem sitientibus onustis sibi associatis praedictam insulam applicuit. Seditionem igitur Haconis comperiens, nec formidine percussus ecclesiam adiit: suis igitur vim repellere volentibus, et Haconis furori resistere suggerentibus, fertur respondisse se malle injuriam accipere quam irrogare, sciens quod omnis fraus in se reversa colliditur.

Responsorium.
Haco Magni terras et praedia
Sibi subdens invasit omnia,
Contra mitem furit insania.

Versus.
Nulla Magnus fractus injuria
Cuncta suffert mira constantia.
Contra mitem furit insania.

Lectio sexta.
Erat autem hora in qua sacerdos, sacris vestibus indutus, in altari Unigenitum Patri sub panis specie et vini in signum humanae reconciliationis presentavit, nec ab re illum hoc fecisse credendum est ut illic hostia fieret ubi totius mundi hostia salutaris offerebatur. Missis quidem (sic) igitur quatuor apparitoribus quorum pedes veloces ad effundendum sanguinem erant, qui ad omne opus nefarium caeteris omnium proniores essent et promptiores, Christum Dei rapere, et illum sibi praesentari constituunt. O quam dira et inaudita presumtio! lupi crudelis immanitas ovem rapere, lacerare atque jugulare in pastorum presentia non veretur. Irruentibus igitur in ecclesiam Dei apparitoribus, justus ab injustis injuste rapitur, extrahitur et Haconis presentiae presentatur. Nec mora electus, est (sic) data ab Hacone sententia, lictori traditur ut capitali sententia plecteretur.

Responsorium.
Cessit Magnus furentis odio,
Rex Anglorum quem sumptu regio
Suo digne fovet palatio.

Versus.
Anni redit transacti spatio
Nutu Dei tutus martyrio,
Rex digne suo fovet palatio.
Gloria Patri.

In tertio nocturno, antiphona.
Vir Sanctus ad propria reversus componit
Cum Hacone perfido, qui fraudem disponit,
Expetit ecclesiam, qua fraude comperta,
Ut pararet hostiam se Christo spe certa.

Psalmus.
In Domino confido. [Ps. 10, 1.]

Antiphona.
Hostes turbat Comitis more salutaris,
Hostia dum refici expectat altaris;
Sanctum trahunt, rapiunt, templum irrumpentes,
Sacro plenum pabulo extrahunt amentes.

Psalmus.
Domine quis. [Ps. 14, 1.]

Antiphona.
Haconis presentiae Magnus presentatur,
Sitit agni sanguine lupus fore satur,
Protulit sententiam ut morti tradatur,
Et lictori traditur ut hanc exequatur.

Psalmus.
Domine in virtute. [Ps. 20, 1.]

Versus.
Justus ut palma florebit [in domo Domini plantatus.

Responsorium.
Gaudeamus et exultemus in ejus sacra solemnitate.]

Lectio septima.
Evangelium secundum Johannem iii. c.
In illo tempore dixit Jesus discipulis suis, Nisi
granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum
solum manet. Et reliqua.

Ex eadem historia.
Eductus igitur hilari mente et intrepido animo quasi ad epulas invitatus agonem suum Domino precibus commendans, securi bis in cerebrum suum vibrata ictum ferientis suscepit. Sed quem lictor exemit mundo hunc Christus intulit coelo. Corpus solo sternitur, sed anima in coelo sublimatur.

Responsorium.
Novi inde regnat perfidia,
Alter Abel fratris invidia
Ruit, victor regnat in gloria.
Plangens ista plaudit Orcadia.

Versus.
Haco Magno sub pacis basio
Mortem parat fraudis consilio.
Plangens ista plaudit Orcadia.

Lectio octava.
Hodie depositis corruptibilibus exuviis ascendit supernis; et est ei honor et gloria coram simul discumbentibus; ascendit inquam claris (16) meritis, triumphis gloriosus. Passus est Beatus Magnus martyr proprio sanguine laureatus, anno Domini millesimo centesimo quarto, sextodecimo Kalend. Maii, feria secunda.

Responsorium.
Hostes movet Magni collegium,
Propulsare et scelus nefarium,
Sanctus auctorque fore taedium (17)
Mavult gratis pati martyrium.

Lectio nona.
Nunc ergo dilectissimi sanguinarios affectus propulsantes et coelestia desideria Dei invitantes (18) subjugatis vitiorum incursibus, ipsius meritis vestigiis toto mentis desiderio, in quantum nostra fragilitas permittit, inhaerere studeamus; ipse sit forma cui impremamur, (19) exemplar quod imitemur. Ergo devotionis legibus et debitae reverentiae destitutis, mole peccaminum nostrorum pressi, Beati martyris praesidium efflagitemus, quatenus ipsius meritis et precibus suffragantibus coronae immarcescibilis, quam hodierna die consecutus est, participes effici mereamur, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat Deus.

Responsorium.
Jesu pie, nos Magni precibus,
Noxae reos absolve nexibus,
Condemnati carnis operibus,
Ne privemur supernis sedibus.

Versus.
Mentes nostras illustra moribus,
Pacem dona nostris temporibus,
Condemnati carnis operibus,
Ne privemur supernis (20) sedibus.

Gloria Patri.
Versus.
Ora pro nobis beate martyr Magne.

In Laudibus, antiphona.
Favus stillans frangitur mellis dans dulcorem,
Mala quaeque fugiunt cujus per odorem.

Psalmus. Dominus regnavit. [Ps. 92, 1.]

Antiphona.
Vir sanctus occiditur cujus dant stuporem
Signa, caecos luminant, temperant furorem.

Psalmus.
Jubilate. [Ps. 65, 1.]

Antiphona.
Surdi, muti, precibus Magni reparantur,
Claudis data sanitas, leprosi mundantur.

Psalmus.
Deus Deus meus. [Ps. 62, 1.]

Antiphona.
Ferro vincti martyris ope relaxantur,
Naufragantes nexibus mortis liberantur.

Psalmus.
Benedicite. [Ps. 65, 8.]

Antiphona.
Fit moestis laetitia, aegris medicina,
Spes firma periculis, salus in ruina.

Capitulum.
Beatus vir, ut supra.

Hymnus.
Exultemus concrepantes sonora melodia
Sancti Magni venerantes martyris insignia,
Ejus digna praedicantes post palmam (21) miracula.

Odor manat en unguenti, alabastrum frangitur,
Quovis morbo gravescente salus vera redditur
Plebs concurrit, fit egenti cuiquam quod petitur.

Leprum mundat, et furorem pellit ab amentibus,
Contuendi dat vigorem privatis luminibus,
Mutis fandi praebet morem, gressum claudicantibus.

Ferro vincti relaxantur, surdi simul audiunt,
Casu fracti mox sanantur, mala quaeque fugiunt,
Naufragantes liberantur dum procellae saeviunt.

O quam probat hunc beatum ossis ejus ustio.
Bis fit auri crux crematum os, sed ossis tercio (22)
Crux fit os ejus sacratum, tam miro commercio.

Magne pater famulorum tibi supplicantium,
Sordes terge delictorium, fidem firma mentium,
Adeptores praemiorum quo simus coelestium.

Laus perennis Trinitati, salus, virtus, gloria,
Uni decus Deitati, mira cujus gratia
Sui cuncti majestati serviunt per saecula. Amen.

Versus.
Justus germin[abit sicut lilium.

Responsorium.
Et florebit in aeternum ante Dominum.]

Antiphona.
Magne pater conforta flebiles,
Ope pia sustenta debiles,
Casu mortis eripe fragiles,
Regno vitae ne sumus exules.

Psalmus.
Benedictus. [Luc. 1. 68.]

Oratio.
Deus cujus nutu absque sanctorum solatio nullius temporis praeterit cursus, tribue nobis quaesumus tua piissima dignatione ut Sancti Magni martyris tui pia interventione a cunctis adversitatibus assidua protectione tuae magnae misericordiae mereamur potiri. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

Ad primam, antiphona.
Favus, etc. [ut supr.]

Psalmus.
Deus in nomine tuo. [Ps. 53, 1.]

Antiphona.
Gratias tibi Deus.

Psalmus.
Quicunque vult.

Ad tertiam, antiphona.
Vir sanctus [ut supra, P. 312].

Psalmus.
Legem pone. [Ps. 119, 33-48.]

Capitulum.
Beatus vir et alia capitula, ac Responsoria de communi unius martyris.

Ad sextam, antiphona.
Surdi, etc. [ut supra, P. 316].

Ad nonam, antiphona.
Fit moestis, etc. [ut supra, p. 316].

Ad secundas vesperas super psalmos feriales, antiphona.
Favus stillans, etc. [ut supra, P. 315].

Capitulum.
Beatus vir. [qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei. Eccl. ch. 14. 22. ]

Hymnus.
Exultemus [ut supra, P. 316].

Versus.
Justus germinabit, etc. [ut supra, P. 317].

Antiphona.
Hic vir [despiciens mundum et terrena triumphans, Divitias caelo condidit, ore, manu.]

Psalmus.
Magnificat [ut supra].

Oratio ut supra.


****************
  1. "Solennitate." Ex Breviario Aberdonensi, pars hiem., in propr. Sanct., fol. 87, seq., coll. cum Vita Sancti Magni in Actis Sanctorum Boll., Die decima sexta Aprilis.
  2. "Beatus vir." The portions within brackets have been filled in from the Sarum Breviary by the kindness of the Rev. Canon Cooke.
  3. "Corde," "cordis" Boll.
  4. "Fructus horum sceleribus," "factus homo sceleribus" Boll. rightly.
  5. "suo," "sub" Boll. rightly.
  6. "Actum," "Actu" Boll. rightly.
  7. "primitus," "juvenis," Boll.
  8. "Et," "Ut" Boll. rightly.
  9. "Gloria." For this line Boll. reads "Per nova mundus resultet "gaudia," less rightly.
  10. "Victis," "Victus" Boll. rightly.
  11. "Patrem," "partem" Boll. rightly.
  12. "Subjugaret," "subjugabat" Boll.
  13. "Affatu," "afflatu" Boll. rightly.
  14. "Reditus," "redditus" Boll.
  15. "Poene," "plane" Boll.
  16. "Claris," "clarus" Boll. rightly
  17. "Sanctus auctorque fore taedium," The Boll. Coll. reads "Sanctus retorquens ferre toedium."
  18. "Invitantes," imitantes?
  19. "Impremamur," "imprimamus" Boll.
  20. "Supernis," "aeternis" Boll.
  21. "Palmam," "Mortem" Boll.
  22. "Bis fit," etc. Here the Boll. read "Bis ut aurum concrematur os, sed ustum tercio."




<< Previous Page       Next Page >>





© 2004-2007 Northvegr.
Most of the material on this site is in the public domain. However, many people have worked very hard to bring these texts to you so if you do use the work, we would appreciate it if you could give credit to both the Northvegr site and to the individuals who worked to bring you these texts. A small number of texts are copyrighted and cannot be used without the author's permission. Any text that is copyrighted will have a clear notation of such on the main index page for that text. Inquiries can be sent to info@northvegr.org. Northvegr™ and the Northvegr symbol are trademarks and service marks of the Northvegr Foundation.

> Northvegr™ Foundation
>> About Northvegr Foundation
>> What's New
>> Contact Info
>> Link to Us
>> E-mail Updates
>> Links
>> Mailing Lists
>> Statement of Purpose
>> Socio-Political Stance
>> Donate

> The Vík - Online Store
>> More Norse Merchandise

> Advertise With Us

> Heithni
>> Books & Articles
>> Trúlög
>> Sögumál
>> Heithinn Date Calculator
>> Recommended Reading
>> The 30 Northern Virtues

> Recommended Heithinn Faith Organizations
>> Alfaleith.org

> NESP
>> Transcribe Texts
>> Translate Texts
>> HTML Coding
>> PDF Construction

> N. European Studies
>> Texts
>> Texts in PDF Format
>> NESP Reviews
>> Germanic Sources
>> Roman Scandinavia
>> Maps

> Language Resources
>> Zoëga Old Icelandic Dict.
>> Cleasby-Vigfusson Dictionary
>> Sweet's Old Icelandic Primer
>> Old Icelandic Grammar
>> Holy Language Lexicon
>> Old English Lexicon
>> Gothic Grammar Project
>> Old English Project
>> Language Resources

> Northern Family
>> Northern Fairy Tales
>> Norse-ery Rhymes
>> Children's Books/Links
>> Tafl
>> Northern Recipes
>> Kubb

> Other Sections
>> The Holy Fylfot
>> Tradition Roots



Search Now:

Host Your Domain on Dreamhost!

Please Visit Our Sponsors




Web site design and coding by Golden Boar Creations