Roman Scandinavia - Primary Sources
Jordanes
Jordanes, De origine
actibusque Getarum I-IV; From Charles C. Mierow (1908)
I. Maiores nostri, ut refert
Orosius, totius terrae circulum Oceani limbo circumseptum triquadrum statuerunt
eiusque tres partes Asiam, Eoropam et Africam vocaverunt. de quo trepertito
orbis terrarum spatium innumerabiles pene scriptores existunt, qui non
solum urbium locorumve positiones explanant, verum etiam et quod est liquidius,
passuum miliariumque dimetiunt quantitatem, insulas quoque marinis fluctibus
intermixtas, tam maiores quam etiam minores, quas Cycladas vel Sporadas
cognominant, in inmenso maris magni pelagu sitas determinant. Oceani vero
intransmeabiles ulteriores fines non solum describere quis adgressus est,
verum etiam nec cuiquam licuit transfretare, quia resistente ulva et ventorum
spiramine quiescente inpermeabilis esse sentitur et nulli cognita nisi
ei qui eam constituit. ceterior vero eius pelagi ripa, quam diximus totius
mundi circulum, in modum coronae ambiens fines suos, curiosis hominibus
et qui de hac re scribere voluerunt perquaquam innotuit, quia et terrae
circulum ab incolis possidetur et nonnullae insule in eodem mare habitabiles
sunt, ut in orientali plaga et Indico Oceano Hyppodem, Iamnesiam, Solis
perustam quamvis inhabitabilem, tamen omnino sui spatio in longo latoque
extensam: Taprobanem quoque, in qua (excepto oppida vel possessiones)
decem munitissimas urbes decoram: sed et aliam omnino gratissimam Silefantinam:
nec non et Theron, licet non ab aliquo scriptore dilucidas, tamen suis
possessoribus affatim refertas. habet in parte occidua idem Oceanus aliquantas
insulas et pene cunctis ob frequentiam euntium et redeuntium notas, et
sunt iuxta fretum Gaditanum haut procul una Beata et alia quae dicitur
Fortunata. quamvis nonnulli et illa gemina Galliciae et Lysitaniae promuntoria
in Oceani insulas ponant, in quarum una templum Herculis, in alia monumentum
adhuc conspicitur Scipiones, tamen, quia extremitatem Galiciae terrae
continent, ad terram magnam Europae potius quam ad Oceani pertinent insulas,
habet tamen et alias insulas interins in suo estu, quae dicuntur Baleares,
habetque et alia Mevania, nec non Orcadas numero XXXIII quamvis non o
mnes excultas. habet et in ultimo plagae occidentalis aliam insulam nomine
Thyle, de qua Mantuanus inter alia: 'tibi serviat ultima Thyle'. habet
quoque is ipse inmensus pelagus in parte artoa, id est septentrionali,
amplam insulam nomine Scandzam, unde nobis sermo, si dominus iubaverit,
est adsumpturus, quia gens, cuius originem flagitas, ab huius iusulae
gremio velut examen apium erumpens in terram Europae advinit: quomodo
vero aut qualiter, in subsequentibus, si dominus donaverit, explanavimus.
II. Nunc autem de Brittania insula, que in sino Oceani inter Spanias,
Gallias et Germamam sita est, ut potuero, paucis absolvam. cuius licet
magnitudine olim nemo, ut refert Libius, circumvectus est, multis tamen
data est varia opinio de ea loquendi. quae diu si quidem armis inaccensam
Romanis Iulius Caesar proeliis ad gloriam tantum quesitis aperuit: pervia
deinceps mercimoniis aliasque ob causas multis facta mortalibus non indiligenti,
quae secuta est, aetati certius sui prodidit situm, quem, ut a Grecis
Latinisque autoribus accepimus, persequimur. triquadram eam plures dixere
consimilem, inter septentrionalem occidentalemque plagam proiectam, uno,
qui magnus est, angulo Reni hostia spectantem, dehinc correptam latitudine
oblique retro abstractam in duos exire alios, geminoque latere longiorem
Galliae praetendi atque Germaniae. in duobus milibus trecentis decem stadiis
latitudo eius ubi patentior, longitudo non ultra septem mil. centum triginta
duo stadia fertur extendi; modo vero dumosa, modo silvestrae iacere planitiae,
montibus etiam nonnullis increscere: mari tardo circumfluam, quod nec
remis facile inpellentibus cedat, nec ventorum flatibus intumescat, credo,
quia remotae longius terrae causas motibus negant: quippe illic latius
quam usquam aequor extenditur. refert autem Strabo Grecorum nobilis scriptor
tantas illam exalare nebulas, madefacta humo Oceani crebris excursibus,
ut subtectus sol per illum pene totum fediorem, qui serenus est, diem
negetur aspectui. noctem quoque clariorem in extrema eius parte minimamque
Cornelius etiam annalium scriptor enarrat, metallis plurimis cupiosam,
herbis frequentem et his feraciorem omnibus, que pecora magis quam homines
alant: labi vero per eam multa quam maximae relabique flumina gemmas margaritasque
volventia. Silorum colorati vultus; torti pleroque crine et nigro nascuntur;
Calydoniam vero incolentibus rutilae cumae, corpora magna, sed fluuida:
Gallis sive Spanis, ut quibusque obtenduntur, adsimiles. unde coniectavere
nonnulli, quod ea ex his accolas contiguo vocatos acceperit. inculti aeque
omnes populi regesque populorum; cunctos tamen in Calydoniorum Meatarumque
concessisse nomina Dio auctor est celeberrimus scriptor annalium, virgeas
habitant casas, communia tecta cum pecore, silveque illis saepe sunt domus,
ob decorem nescio an aliam quam ob rem ferro pingunt corpora. bellum inter
se aut imperii cupidine, aut amplificandi quae possident, saepius gerunt,
non tantum equitatu vel pedite, verum etiam bigis curribusque falcatis,
quos more vulgare essedas vocant. haec pauca de Brittaniae insulae forma
dixisse sufficiat.
III. Ad Scandziae insulae situm, quod superius reliquimus, redeamus, de
hac etenim in secundo sui operis libro Claudius Ptolomeus, orbis terrae
discriptor egregius, meminit dicens: est in Oceani arctoi salo posita
insula magna, nomine Scandza, in modum folii cetri, lateribus pandis,
per longum ducta concludens se. de qua et Pomponius Mela in maris sinu
Codano positam refert, cuius ripas influit Oceanus. haec a fronte posita
est Vistulae fluminis, qui Sarmaticis montibus ortus in conspectu Scandzae
septentrionali Oceano trisulcus inlabitur, Germaniam Scythiamque disterminans.
haec ergo habet ab oriente vastissimum lacum in orbis terrae gremio, unde
Vagi fluvius velut quodam ventrae generatus in Oceanum undosus evolvitur,
ab occidente namque inmensu pelago circumdatur, a septentrione quoque
innavigabili eodem vastissimo concluditur Oceano, ex quo quasi quodam
brachio exiente, sinu distento, Germanicum mare efficitur. ubi etiam parvae
quidem, sed plures perhibentur insulae esse dispositae, ad quas si congelato
mari ob nimium frigus lupi transierint, luminibus feruntur orbari. ita
non solum inhospitalis hominibus, verum in etiam beluis terra crudelis
est. in Scandza vero insula, unde nobis sermo est, licet multae et diversae
maneant nationes, septem tamen eorum nomina meminit Ptolemaeus, apium
ibi turba mellifica ob nimium frigore nusquam repperitur, in cuius parte
arctoa gens Adogit consistit, quae fertur in aestate media quadraginta
diebus et noctibus luces habere continuas, itemque brumali tempore eodem
dierum noctiumque numero luce clara nescire. ita alternato merore cum
gandio benificio aliis damnoque impar est. et hoc quare quia prolixioribus
diebus solem ad orientem per axis marginem vident redeuntem, brevioribus
vero non sic conspicitur apud illos, sed aliter, quia austrinis signis
percurrit, et quod nobis videtur sol ab imo surgere, illos per terrae
marginem dicitur circuire, aliae vero ibi sunt gentes Screrefennae, que
frumentorum non queritant victum, sed camibus ferarum atque ovis avium
vivunt; ubi tanta paludibus fetura ponitur, ut et augmentum prestent generi
et satietatem ad cupiam genti. alia vero gens ibi moratur Suehans, quae
velud Thyringi equis utuntur eximiis, hi quoque sunt, qui in usibus Bomanornm
sappherinas pelles commercio interveniente per alias innumeras gentes
transmittunt, famosi pellium decora nigridine, hi cum inopes vivunt, ditissime
vestiuntur, sequitur deinde diversarum turba nationum, Theustes, Vagoth,
Bergio, Hallin, Liothida, quorum omnium sedes sub uno plani ac fertilis,
et propterea inibi aliarum gentium incursionibus infestantur, post hos
Ahelmil, Finnaithae, Fervir, Ganthigoth, acre hominum genus et at bella
prumtissimum. dehinc Mixi, Evagre, Otingis. hi omnes excisis rupibus quasi
castellis inhabitant ritu beluino, sunt et his exteriores Ostrogothae,
Raumarici, Aeragnaricii, Finni mitissimi, Scandzae cultoribus omnibus
mitiores; nec non et pares eorum Vinoviloth; Suetidi, cogniti in hac gente
reliquis corpore eminentiores: quamvis et Dani, ex ipsorum stirpe progressi,
Herulos propriis sedibus expulernnt, qui inter omnes Scandiae nationes
nomen sibi ob nimia proceritate affectant praecipuum. sunt quamquam et
horum positura Grannii, Augandxi, Eunixi, Taetel, Rugi, Arochi, Rauii,
quibus non ante multos annos Roduulf rex fuit, qui contempto proprio regno
ad Theodorici Gothorum regis gremio convolavit et, ut desiderabat, invenit,
hae itaque gentes, Germanis corpore et animo grandiores, pugnabant beluina
saevitia.
IV. Ex hac igitur Scandza insula quasi officina gentium aut certe velut
vagina nationum cum rege suo nomine Berig Gothi quondam memorantur egressi:
qui ut primum e navibus exientes terras attigerunt, ilico nomen loci dederunt.
nam odieque illic, ut fertur, Gothiscandza vocatur. unde mox promoventes
ad sedes Vlmerugorum, qui tunc Oceani ripas insidebant, castra metati
sunt eosque commisso proelio propriis sedibus pepulerunt, eorumque vicinos
Vandalos iam tunc subiugantes suis aplicavere victoriis. ubi vero magna
populi numerositate crescente et iam pene quinto rege regnante post Berig
Filimer, filio Gadarigis, consilio sedit, ut exinde cum familiis Gothorum
promoveret exercitus. qui aptissimas sedes locaquae dum quereret congrua,
pervenit ad Scythiae terras, quae lingua eorum Oium vocabantur: ubi delectatus
magna ubertate regionum et exercitus mediaetate transposita pons dicitur,
unde amnem traiecerat, inreparabiliter corruisse, nec ulterius iam cuidam
licuit ire aut redire. nam is locus, ut fertur, tremulis paludibus voragine
circumiecta concluditur, quem utraque confusione natura reddidit inpervium.
verumtamen hodieque illic et voces armentorum audiri et indicia hominum
depraehendi commeantium attestationem, quamvis a longe audientium, credere
licet. haec ergo pars Gothorum, quae apud Filemer dicitur in terras Oium
emenso amne transposita, optatum potiti solum, nec mora ilico ad gentem
Spalorum adveniunt consertoque proelio victoriam adipiscunt, exindeque
iam velut victores ad extremam Scythiae partem, que Ponto mari vicina
est, properant, quemadmodum et in priscis eorum carminibus pene storicu
ritu in commune recolitur: quod et Ablavius descriptor Gothorum gentis
egregius verissima adtestatur historia, in quam sententiam et nonnulli
consensere maiorum: Ioseppus quoque annalium relator verissimus dum ubique
veritatis conservet regulam et origines causarum a principio revolvat.
haec vero quae diximus de gente Gothorum principia cur omiserit, ignoramus:
sed tantu Magog eorum stirpe comemorans, Scythas eos et natione et vocabulo
asserit appellatos, cuius soli terminos, antequam aliud ad medium deducamus,
necesse est, ut iacent, edicere.
<< Previous Page
Next
Page >>
© 2004-2007 Northvegr.
Most of the material on this site is in the public domain. However, many people have worked very hard to bring these texts to you so if you do use the work, we would appreciate it if you could give credit to both the Northvegr site and to the individuals who worked to bring you these texts. A small number of texts are copyrighted and cannot be used without the author's permission. Any text that is copyrighted will have a clear notation of such on the main index page for that text. Inquiries
can be sent to info@northvegr.org.
Northvegr™ and the Northvegr symbol are trademarks and service marks
of the Northvegr Foundation.
|
> Northvegr™ Foundation
>> About Northvegr Foundation
>> What's New
>> Contact Info
>> Link to Us
>> E-mail Updates
>> Links
>> Mailing Lists
>> Statement of Purpose
>> Socio-Political Stance
>> Donate
> The Vík - Online Store
>> More Norse Merchandise
> Advertise With Us
> Heithni
>> Books & Articles
>> Trúlög
>> Sögumál
>>
Heithinn Date Calculator
>> Recommended Reading
>>
The 30 Northern Virtues
> Recommended Heithinn Faith Organizations
>> Alfaleith.org
> NESP
>> Transcribe Texts
>> Translate Texts
>> HTML Coding
>> PDF Construction
> N. European Studies
>> Texts
>> Texts in PDF Format
>> NESP Reviews
>> Germanic Sources
>> Roman Scandinavia
>> Maps
> Language Resources
>> Zoëga Old Icelandic Dict.
>> Cleasby-Vigfusson Dictionary
>> Sweet's Old Icelandic Primer
>> Old Icelandic Grammar
>> Holy Language Lexicon
>> Old English Lexicon
>> Gothic Grammar Project
>> Old English Project
>> Language Resources
> Northern Family
>> Northern Fairy Tales
>> Norse-ery Rhymes
>>
Children's Books/Links
>> Tafl
>> Northern Recipes
>> Kubb
> Other Sections
>> The Holy Fylfot
>> Tradition Roots
Please Visit Our Sponsors
- Référencement
- Alfaleith.org - Heithni, Viðartrú
- Odin's Journey
- Baman - Iceland/Aboriginal Australia
- Biker's Booty
- Création site Internet Paris
- Pagan T-shirts
- Appartements
- Chalets au Québec
- Logo Designers
- Web Design
- Appartements Montreal
- Espace Bureau Montreal
- London Tours
- Spanish Property Legal Advice
- Multi Pret Hypotheque
- Company Logo Design
- Wiccan T-shirts
- Art Gallery, Painting artists
- free logo design reviews
- Heathen, Heathenism, Norse Pagan
- Logo design by LogoBee
- Pagan Shirts
- Norse Pagan Religion
- Triumph, BSA, Norton, Euro Motorcycles - Accessories
- Logo Maker
- Logo Design - Business Logos, Inc.
- Logo Design - Logo Maker
- Create A Website
- Wiccan Shirts
- Mortgages
- Multi-Prêts Hypothèques
- Viking T-shirts
- Hewlett Packard Ink Cartridges
- Indian Recipes
- Logo Design London
- Logo Design
- Logo Design UK
- Subvention et financement PME
- Heathen T-shirts
- Medical Alert, Emergency response
- orlando hotels
- Slot Machines for Vikings
- Norse Pagan Clothing and Merchandise
- New Homes
- Branding Irons
- Bachelor Degree Online
- Online Degree
- College Degree
- Heathen, Viking and Norse Texts
- Création site Internet
- Montreal Web Design
- Free Dish Network Satellite TV
- Discount ink cartridge & laser cartridge
- DUI Lawyers & DWI Attorneys
- Promotional Products
- Ready-Made Company Logos
- Canadian Art Dealer
- Best CD Rates
- Laser Toner Cartridge
- Logotyper & Grafiska Profilprogram
- Banner Design
- Custom Logo Design
Web site design and coding by Golden Boar Creations
|
|