Northvegr
Search the Northvegr™ Site



Powered by   Google.com
 
Internet Sacred Text Archive
  Home | Site Index | Heithinn Idea Contest |
Roman Scandinavia - Primary Sources


Caius Plinius Secundus


Caius Plinius Secundus, Naturalis Historia II.lxxvii.186-187, II.xcix.217, II.cxii.246, IV.xiii.94-IV.xvi.104, VI.xxxix.219-220, VIII.xvi.39, XXXVII.xi.42-46; From LCL

LXXVII. (186) Sic fit ut vario lucis incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero XIV horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate lucidae noctes haut dubie repromittunt id quod cogit ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam remoto.
(187) quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis scribit sex dierum navigatione in septentrionem a Britannia distante, quidam vero et in Mona, quae distat a Camaloduno Britanniae oppido circiter ducentis milibus, adfirmant.
LXXVIII. Umbrarum hanc rationem et quam vocant gnomonicen invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri (de quo diximus) discipulus, primusque horologium quod appellant sciothericon, Lacedaemone ostendit.

(217) Omnes autem aestus in oceano maiora integunt spatia nudantque quam in reliquo mari, sive quia motum universitate animosius quam parte est, sive quia magnitudo aperta sideris vim laxe grassantis efficacius sentit, eandem angustiis arcentibus, qua de causa nec lacus nec amnes similiter moventur. (octogenis cubitis supra Britanniam intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor est).

(246) |XXI| X ab ostio Tanaïs Nili Canopicum diligentissimi auctores fecere. Artemidorus ulteriora inconperta existimavit, cum circa Tanain Sarmatarum gentes degere fateretur ad septentriones versus. Isidorus adiecit |XII| L usque ad Thylen, quae coniectura divinationis est. ego non minore quam proxime dicto spatio Sarmatarum fines nosci intellego. et alioqui quantum esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat? unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror; nam et a Germania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum habeo.

(94) Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur, transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis in laeva, donec perveniatur Gadis, legendum. insulae complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei cursu, in quam veris tempore fluctibus electrum eiciatur, Timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama septentrionalis oceani. Amalchium eum Hecataeus appellat a Parapaniso amne, qua Scythiam adluit, quod nomen eius gentis lingua significat congelatum.
(95) Philemon Morimarusam a Cimbris vocari, hoc est mortuum mare, inde usque ad promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium. Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum tridui navigatione insulam esse inmensae magnitudinis Balciam tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat. feruntur et Oeonae, in quibus ovis avium et avenis incolae vivant, aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, Hippopodes appellati, Phanesiorum aliae, in quibus nuda alioqui corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant.
(96) Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguaeonum, quae est prima in Germania. mons Saevo ibi, inmensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum usque promunturium efficit sinum, qui Codanus vocatur, refertus insulis, quarum clarissima est Scatinavia, inconpertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis: quare alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est opinione Aeningia.
(97) quidam haec habitari ad Vistlam usque fluvium a Sarmatis, Venedis, Sciris, Hirris tradunt, sinum Cylipenum vocari et in ostio eius insulam Latrim, mox alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris. promunturium Cimbrorum excurrens in maria longe paeninsulam efficit, quae Tastris appellatur. XXIII inde insulae Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana, Fabaria nostris dicta a frugis multitudine sponte provenientis, item Glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris Austeravia, praeterque Actania.
(98) Toto autem mari ad Scaldim usque fluvium Germaniae accolunt gentes, haud explicabili mesnura: tam inmodica prodentium discordia est. Graeci et quidam nostri oram Germaniae tradiderunt, Agrippa cum Raetia et Norico longitudinem, latitudinem, [xiv] Raetiae prope unius maiore latitudine, sane circa excessum eius subactae; nam Germania multis postea annis nec tota percognita est.
(99) si coniectare permittitur, haut multum ora deerit Graecorum opinioni et longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera quinque: Vandili, quorum pars Burgodiones, Varinnae, Charini, Gutones. alterum genus Inguaeones, quorum pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes.
(100) proximi autem Rheno Istuaeones, quorum ..... mediterranei Hermiones, quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. quinta pars Peucini, Basternae, supra dictis contermini Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus, Visculus sive Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa. introrsus vero nullo inferius nobilitate Hercynium iugum praetenditur.
[xv] (101) in Rheno autem ipso, prope in longitudinem, nobilissima Batavorum insula et Cannenefatium et aliae Frisiorum, Chaucorum, Frisiavonum, Sturiorum, Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac Flevum. ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alveum.
[xvi] (102) Ex adverso huius situs Britannia insula, clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo maximis Europae partibus, magno intervallo adversa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae vocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu. circuitu patere. Pytheas et Isidorus tradunt, XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra vicinitatem silvae Calidoniae propagantibus. Agrippa longitudinem esse, latitudinem credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem minorem.
(103) super eam haec sita abest brevissimo transitu a Silurum gente. reliquarum nulla amplior circuitu proditur. sunt autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII Haemodae, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britanniam Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros, infra vero Samnis et Axanthos et ab adversa in Germanicum mare sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci recentiores appellavere, quod ibi electrum nasceretur.
(104) ultima omnium quae memorantur Tyle, in qua solstitio nullas esse noctes indicavimus, cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum navigatione abesse dicit insulam Ictim, in qua candidum plumbum proveniat; ad eam Britannos vitilibus navigiis corio circumsutis navigare. a Tyle unius diei navigatione mare concretum a nonnullis Cronium appellatur.

(219) Hactenus antiquorum exacta celebravimus. sequentium diligentissimi quod superest terrarum supra tribus adsignavere segmentis: a Tanai per Maeotim lacum et Sarmatas usque Borysthenen atque ita per Dacos partemque Germaniae, Gallias oceani litora amplexi, quod esset horarum XVI, alterum per Hyperboreos et Britanniam horarum XVII, postremum Scythicum a Ripaeis iugis in Tylen, in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per vices.
(220) iidem et ante principia quae fecimus posuere circulos duos: primum per insulam Meroen et Ptolemaidem in Rubro Mari ad elephantorum venatus conditam, ubi longissimus dies XII horarum esset dimidia hora amplior, secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum XIII, iidemque singulis dimidia horarum spatia usque ad ultimum adiecere circulis.
Et hactenus de terris.

XVI. (39) Septentrio fert et equorum greges ferorum, sicut asinorum Asia et Africa, praeterea alcen, iuvenco similem ni proceritas aurium et cervicis distingueret; item natam in Scadinavia insula nec umquam visam in hoc urbe, multist amen narratam achlin, haud dissimilem illi, sed nullo suffraginum flexu ideoque non cubantem sed adclinem arbori in somno, eaque incisa ad insidias capi, alias velocitatis memoratae. labrum ei superius praegrande; ob id retrograditur in pascendo, ne in priora tendens involvatur.

(42) Certum est gigni in insulis septentrionalis oceani et ab Germanis appellari glaesum, itaque et ab nostris ob id unam insularum Glaesiariam appellatam, Germanico Caesare res ibi gerente classibus, Austeraviam a barbaris dictam. nascitur autem defluente medulla pinei generis arboribus, ut cummis in cerasis, resina in pinis erumpit umoris abundantia. densatur rigore vel tempore ac mari, cum ipsum intumescens aestus rapuit ex insulis, certa in litora expellitur, ita volubile, ut pendere videatur atque non sidere in vado.
(43) arboris sucum esse etiam prisci nostri credidere, ob id sucinum appellantes. pinei autem generis arboris esse indicio est pineus in adtritu odor et quod accensum taedae modo ac nidore flagrat. adfertur a Germanis in Pannoniam maxime provinciam, et inde Veneti primum, proximique Pannoniae et agentes circa mare Hadriaticum.
(44) Pado vero adnexa fabula est evidente causa, hodieque Transpadanorum agrestibus feminis monilium vice sucina gestantibus, maxime decoris gratia, sed et medicinae; creditur quippe tonsillis resistere et facium vitiis, varie genere aquarum iuxta Alpis infestante guttura hominum.
(45) DC M p. fere a Carnunto Pannoniae abesse litus id Germaniae, ex quo invehitur, percognitum nuper, vivitque eques R. ad id comparandum missus ab Iuliano curante gladiatorium munus Neronis principis. qui et commercia ea et litora peragravit, tanta copia invecta, ut retia coercendis feris podium protegentia sucinis nodarentur, harena vero et libitina totusque unius diei apparatus in variatione pompae singulorum dierum esset e sucino.
(46) maximum pondus is glaebae attulit XIII librarum. nasci et in India certum est. Archelaus, qui regnavit in Cappadocia, illinc pineo cortice inhaerente tradit advehi rude polirique adipe suis lactentis incoctum. liquidum id primo destillare argumento sunt quaedam intus tralucentia, ut formicae culicesque et lacertae, quae adhaesisse musteo non est dubium et inclusa durescente eodem remansisse.

Pliny the Elder, Natural History II.lxxvii.186-187, II.xcix.217, II.cxii.246, IV.xiii.94-IV.xvi.104, VI.xxxix.219-220, VIII.xvi.39, XXXVII.xi.42-46; From LCL

LXXVII. (186) Thus it comes about that owing to the varied lengthening of daylight the longest day covers 12 and 8/9 equinoctial hours at Meroe, but 14 hours at Alexandria, 15 in Italy, and 17 in Britain, where the light nights in summer substantiate what theory compels us to believe, that, as on summer days the sun approaches nearer to the top of the world, owing to a narrow circuit of light the underlying parts of the earth have continuous days for 6 months at a time, and continuous nights when the sun has withdrawn in the opposite direction towards winter. (187) Pytheas of Marseilles writes that this occurs in the island of Thule, 6 days' voyage N. from Britain, and some declare it also to occur in the Isle of Anglesea, which is about 200 miles from the British town of Colchester.



<< Previous Page       Next Page >>





© 2004-2007 Northvegr.
Most of the material on this site is in the public domain. However, many people have worked very hard to bring these texts to you so if you do use the work, we would appreciate it if you could give credit to both the Northvegr site and to the individuals who worked to bring you these texts. A small number of texts are copyrighted and cannot be used without the author's permission. Any text that is copyrighted will have a clear notation of such on the main index page for that text. Inquiries can be sent to info@northvegr.org. Northvegr™ and the Northvegr symbol are trademarks and service marks of the Northvegr Foundation.

> Northvegr™ Foundation
>> About Northvegr Foundation
>> What's New
>> Contact Info
>> Link to Us
>> E-mail Updates
>> Links
>> Mailing Lists
>> Statement of Purpose
>> Socio-Political Stance
>> Donate

> The Vík - Online Store
>> More Norse Merchandise

> Advertise With Us

> Heithni
>> Books & Articles
>> Trúlög
>> Sögumál
>> Heithinn Date Calculator
>> Recommended Reading
>> The 30 Northern Virtues

> Recommended Heithinn Faith Organizations
>> Alfaleith.org

> NESP
>> Transcribe Texts
>> Translate Texts
>> HTML Coding
>> PDF Construction

> N. European Studies
>> Texts
>> Texts in PDF Format
>> NESP Reviews
>> Germanic Sources
>> Roman Scandinavia
>> Maps

> Language Resources
>> Zoëga Old Icelandic Dict.
>> Cleasby-Vigfusson Dictionary
>> Sweet's Old Icelandic Primer
>> Old Icelandic Grammar
>> Holy Language Lexicon
>> Old English Lexicon
>> Gothic Grammar Project
>> Old English Project
>> Language Resources

> Northern Family
>> Northern Fairy Tales
>> Norse-ery Rhymes
>> Children's Books/Links
>> Tafl
>> Northern Recipes
>> Kubb

> Other Sections
>> The Holy Fylfot
>> Tradition Roots



Search Now:

Host Your Domain on Dreamhost!

Please Visit Our Sponsors




Web site design and coding by Golden Boar Creations