Northvegr
Search the Northvegr™ Site



Powered by   Google.com
 
The Vík: Buy Heathen!
  Home | Site Index | Heithinn Idea Contest |
Roman Scandinavia - Primary Sources


Jordanes


Jordanes, De origine actibusque Getarum I-IV; From Charles C. Mierow (1908)

I. Maiores nostri, ut refert Orosius, totius terrae circulum Oceani limbo circumseptum triquadrum statuerunt eiusque tres partes Asiam, Eoropam et Africam vocaverunt. de quo trepertito orbis terrarum spatium innumerabiles pene scriptores existunt, qui non solum urbium locorumve positiones explanant, verum etiam et quod est liquidius, passuum miliariumque dimetiunt quantitatem, insulas quoque marinis fluctibus intermixtas, tam maiores quam etiam minores, quas Cycladas vel Sporadas cognominant, in inmenso maris magni pelagu sitas determinant. Oceani vero intransmeabiles ulteriores fines non solum describere quis adgressus est, verum etiam nec cuiquam licuit transfretare, quia resistente ulva et ventorum spiramine quiescente inpermeabilis esse sentitur et nulli cognita nisi ei qui eam constituit. ceterior vero eius pelagi ripa, quam diximus totius mundi circulum, in modum coronae ambiens fines suos, curiosis hominibus et qui de hac re scribere voluerunt perquaquam innotuit, quia et terrae circulum ab incolis possidetur et nonnullae insule in eodem mare habitabiles sunt, ut in orientali plaga et Indico Oceano Hyppodem, Iamnesiam, Solis perustam quamvis inhabitabilem, tamen omnino sui spatio in longo latoque extensam: Taprobanem quoque, in qua (excepto oppida vel possessiones) decem munitissimas urbes decoram: sed et aliam omnino gratissimam Silefantinam: nec non et Theron, licet non ab aliquo scriptore dilucidas, tamen suis possessoribus affatim refertas. habet in parte occidua idem Oceanus aliquantas insulas et pene cunctis ob frequentiam euntium et redeuntium notas, et sunt iuxta fretum Gaditanum haut procul una Beata et alia quae dicitur Fortunata. quamvis nonnulli et illa gemina Galliciae et Lysitaniae promuntoria in Oceani insulas ponant, in quarum una templum Herculis, in alia monumentum adhuc conspicitur Scipiones, tamen, quia extremitatem Galiciae terrae continent, ad terram magnam Europae potius quam ad Oceani pertinent insulas, habet tamen et alias insulas interins in suo estu, quae dicuntur Baleares, habetque et alia Mevania, nec non Orcadas numero XXXIII quamvis non o mnes excultas. habet et in ultimo plagae occidentalis aliam insulam nomine Thyle, de qua Mantuanus inter alia: 'tibi serviat ultima Thyle'. habet quoque is ipse inmensus pelagus in parte artoa, id est septentrionali, amplam insulam nomine Scandzam, unde nobis sermo, si dominus iubaverit, est adsumpturus, quia gens, cuius originem flagitas, ab huius iusulae gremio velut examen apium erumpens in terram Europae advinit: quomodo vero aut qualiter, in subsequentibus, si dominus donaverit, explanavimus.
II. Nunc autem de Brittania insula, que in sino Oceani inter Spanias, Gallias et Germamam sita est, ut potuero, paucis absolvam. cuius licet magnitudine olim nemo, ut refert Libius, circumvectus est, multis tamen data est varia opinio de ea loquendi. quae diu si quidem armis inaccensam Romanis Iulius Caesar proeliis ad gloriam tantum quesitis aperuit: pervia deinceps mercimoniis aliasque ob causas multis facta mortalibus non indiligenti, quae secuta est, aetati certius sui prodidit situm, quem, ut a Grecis Latinisque autoribus accepimus, persequimur. triquadram eam plures dixere consimilem, inter septentrionalem occidentalemque plagam proiectam, uno, qui magnus est, angulo Reni hostia spectantem, dehinc correptam latitudine oblique retro abstractam in duos exire alios, geminoque latere longiorem Galliae praetendi atque Germaniae. in duobus milibus trecentis decem stadiis latitudo eius ubi patentior, longitudo non ultra septem mil. centum triginta duo stadia fertur extendi; modo vero dumosa, modo silvestrae iacere planitiae, montibus etiam nonnullis increscere: mari tardo circumfluam, quod nec remis facile inpellentibus cedat, nec ventorum flatibus intumescat, credo, quia remotae longius terrae causas motibus negant: quippe illic latius quam usquam aequor extenditur. refert autem Strabo Grecorum nobilis scriptor tantas illam exalare nebulas, madefacta humo Oceani crebris excursibus, ut subtectus sol per illum pene totum fediorem, qui serenus est, diem negetur aspectui. noctem quoque clariorem in extrema eius parte minimamque Cornelius etiam annalium scriptor enarrat, metallis plurimis cupiosam, herbis frequentem et his feraciorem omnibus, que pecora magis quam homines alant: labi vero per eam multa quam maximae relabique flumina gemmas margaritasque volventia. Silorum colorati vultus; torti pleroque crine et nigro nascuntur; Calydoniam vero incolentibus rutilae cumae, corpora magna, sed fluuida: Gallis sive Spanis, ut quibusque obtenduntur, adsimiles. unde coniectavere nonnulli, quod ea ex his accolas contiguo vocatos acceperit. inculti aeque omnes populi regesque populorum; cunctos tamen in Calydoniorum Meatarumque concessisse nomina Dio auctor est celeberrimus scriptor annalium, virgeas habitant casas, communia tecta cum pecore, silveque illis saepe sunt domus, ob decorem nescio an aliam quam ob rem ferro pingunt corpora. bellum inter se aut imperii cupidine, aut amplificandi quae possident, saepius gerunt, non tantum equitatu vel pedite, verum etiam bigis curribusque falcatis, quos more vulgare essedas vocant. haec pauca de Brittaniae insulae forma dixisse sufficiat.
III. Ad Scandziae insulae situm, quod superius reliquimus, redeamus, de hac etenim in secundo sui operis libro Claudius Ptolomeus, orbis terrae discriptor egregius, meminit dicens: est in Oceani arctoi salo posita insula magna, nomine Scandza, in modum folii cetri, lateribus pandis, per longum ducta concludens se. de qua et Pomponius Mela in maris sinu Codano positam refert, cuius ripas influit Oceanus. haec a fronte posita est Vistulae fluminis, qui Sarmaticis montibus ortus in conspectu Scandzae septentrionali Oceano trisulcus inlabitur, Germaniam Scythiamque disterminans. haec ergo habet ab oriente vastissimum lacum in orbis terrae gremio, unde Vagi fluvius velut quodam ventrae generatus in Oceanum undosus evolvitur, ab occidente namque inmensu pelago circumdatur, a septentrione quoque innavigabili eodem vastissimo concluditur Oceano, ex quo quasi quodam brachio exiente, sinu distento, Germanicum mare efficitur. ubi etiam parvae quidem, sed plures perhibentur insulae esse dispositae, ad quas si congelato mari ob nimium frigus lupi transierint, luminibus feruntur orbari. ita non solum inhospitalis hominibus, verum in etiam beluis terra crudelis est. in Scandza vero insula, unde nobis sermo est, licet multae et diversae maneant nationes, septem tamen eorum nomina meminit Ptolemaeus, apium ibi turba mellifica ob nimium frigore nusquam repperitur, in cuius parte arctoa gens Adogit consistit, quae fertur in aestate media quadraginta diebus et noctibus luces habere continuas, itemque brumali tempore eodem dierum noctiumque numero luce clara nescire. ita alternato merore cum gandio benificio aliis damnoque impar est. et hoc quare quia prolixioribus diebus solem ad orientem per axis marginem vident redeuntem, brevioribus vero non sic conspicitur apud illos, sed aliter, quia austrinis signis percurrit, et quod nobis videtur sol ab imo surgere, illos per terrae marginem dicitur circuire, aliae vero ibi sunt gentes Screrefennae, que frumentorum non queritant victum, sed camibus ferarum atque ovis avium vivunt; ubi tanta paludibus fetura ponitur, ut et augmentum prestent generi et satietatem ad cupiam genti. alia vero gens ibi moratur Suehans, quae velud Thyringi equis utuntur eximiis, hi quoque sunt, qui in usibus Bomanornm sappherinas pelles commercio interveniente per alias innumeras gentes transmittunt, famosi pellium decora nigridine, hi cum inopes vivunt, ditissime vestiuntur, sequitur deinde diversarum turba nationum, Theustes, Vagoth, Bergio, Hallin, Liothida, quorum omnium sedes sub uno plani ac fertilis, et propterea inibi aliarum gentium incursionibus infestantur, post hos Ahelmil, Finnaithae, Fervir, Ganthigoth, acre hominum genus et at bella prumtissimum. dehinc Mixi, Evagre, Otingis. hi omnes excisis rupibus quasi castellis inhabitant ritu beluino, sunt et his exteriores Ostrogothae, Raumarici, Aeragnaricii, Finni mitissimi, Scandzae cultoribus omnibus mitiores; nec non et pares eorum Vinoviloth; Suetidi, cogniti in hac gente reliquis corpore eminentiores: quamvis et Dani, ex ipsorum stirpe progressi, Herulos propriis sedibus expulernnt, qui inter omnes Scandiae nationes nomen sibi ob nimia proceritate affectant praecipuum. sunt quamquam et horum positura Grannii, Augandxi, Eunixi, Taetel, Rugi, Arochi, Rauii, quibus non ante multos annos Roduulf rex fuit, qui contempto proprio regno ad Theodorici Gothorum regis gremio convolavit et, ut desiderabat, invenit, hae itaque gentes, Germanis corpore et animo grandiores, pugnabant beluina saevitia.
IV. Ex hac igitur Scandza insula quasi officina gentium aut certe velut vagina nationum cum rege suo nomine Berig Gothi quondam memorantur egressi: qui ut primum e navibus exientes terras attigerunt, ilico nomen loci dederunt. nam odieque illic, ut fertur, Gothiscandza vocatur. unde mox promoventes ad sedes Vlmerugorum, qui tunc Oceani ripas insidebant, castra metati sunt eosque commisso proelio propriis sedibus pepulerunt, eorumque vicinos Vandalos iam tunc subiugantes suis aplicavere victoriis. ubi vero magna populi numerositate crescente et iam pene quinto rege regnante post Berig Filimer, filio Gadarigis, consilio sedit, ut exinde cum familiis Gothorum promoveret exercitus. qui aptissimas sedes locaquae dum quereret congrua, pervenit ad Scythiae terras, quae lingua eorum Oium vocabantur: ubi delectatus magna ubertate regionum et exercitus mediaetate transposita pons dicitur, unde amnem traiecerat, inreparabiliter corruisse, nec ulterius iam cuidam licuit ire aut redire. nam is locus, ut fertur, tremulis paludibus voragine circumiecta concluditur, quem utraque confusione natura reddidit inpervium. verumtamen hodieque illic et voces armentorum audiri et indicia hominum depraehendi commeantium attestationem, quamvis a longe audientium, credere licet. haec ergo pars Gothorum, quae apud Filemer dicitur in terras Oium emenso amne transposita, optatum potiti solum, nec mora ilico ad gentem Spalorum adveniunt consertoque proelio victoriam adipiscunt, exindeque iam velut victores ad extremam Scythiae partem, que Ponto mari vicina est, properant, quemadmodum et in priscis eorum carminibus pene storicu ritu in commune recolitur: quod et Ablavius descriptor Gothorum gentis egregius verissima adtestatur historia, in quam sententiam et nonnulli consensere maiorum: Ioseppus quoque annalium relator verissimus dum ubique veritatis conservet regulam et origines causarum a principio revolvat. haec vero quae diximus de gente Gothorum principia cur omiserit, ignoramus: sed tantu Magog eorum stirpe comemorans, Scythas eos et natione et vocabulo asserit appellatos, cuius soli terminos, antequam aliud ad medium deducamus, necesse est, ut iacent, edicere.



<< Previous Page       Next Page >>





© 2004-2007 Northvegr.
Most of the material on this site is in the public domain. However, many people have worked very hard to bring these texts to you so if you do use the work, we would appreciate it if you could give credit to both the Northvegr site and to the individuals who worked to bring you these texts. A small number of texts are copyrighted and cannot be used without the author's permission. Any text that is copyrighted will have a clear notation of such on the main index page for that text. Inquiries can be sent to info@northvegr.org. Northvegr™ and the Northvegr symbol are trademarks and service marks of the Northvegr Foundation.

> Northvegr™ Foundation
>> About Northvegr Foundation
>> What's New
>> Contact Info
>> Link to Us
>> E-mail Updates
>> Links
>> Mailing Lists
>> Statement of Purpose
>> Socio-Political Stance
>> Donate

> The Vík - Online Store
>> More Norse Merchandise

> Advertise With Us

> Heithni
>> Books & Articles
>> Trúlög
>> Sögumál
>> Heithinn Date Calculator
>> Recommended Reading
>> The 30 Northern Virtues

> Recommended Heithinn Faith Organizations
>> Alfaleith.org

> NESP
>> Transcribe Texts
>> Translate Texts
>> HTML Coding
>> PDF Construction

> N. European Studies
>> Texts
>> Texts in PDF Format
>> NESP Reviews
>> Germanic Sources
>> Roman Scandinavia
>> Maps

> Language Resources
>> Zoëga Old Icelandic Dict.
>> Cleasby-Vigfusson Dictionary
>> Sweet's Old Icelandic Primer
>> Old Icelandic Grammar
>> Holy Language Lexicon
>> Old English Lexicon
>> Gothic Grammar Project
>> Old English Project
>> Language Resources

> Northern Family
>> Northern Fairy Tales
>> Norse-ery Rhymes
>> Children's Books/Links
>> Tafl
>> Northern Recipes
>> Kubb

> Other Sections
>> The Holy Fylfot
>> Tradition Roots



Search Now:

Host Your Domain on Dreamhost!

Please Visit Our Sponsors




Web site design and coding by Golden Boar Creations